Latin
5.1.39 to 5.1.42
Hugo of St. Victor, Didascalicon 5.1.39-42
Not analysed yet
Vides igitur quomodo per hos gradus ascendentibus perfectio occurrit, ut qui infra remanserit perfectus esse non possit. propositum ergo nobis debet esse semper ascendere, [798A] sed, quoniam tanta est mutabilitas vitae nostrae, ut in eodem stare non possimus, cogimur saepe ad transacta respicere, et, ne amittamus illud in quo sumus, repetimus quandoque quod transivimus. verbi gratia: qui in opere strenuus est, orat ne deficiat; qui precibus insistit, ne orando offendat, meditatur quid orandum sit; et qui aliquando in proprio consilio minus confidit, lectionem consulit. et sic evenit, ut, cum ascendere semper nobis sit voluntas, descendere tamen aliquando nos cogat necessitas, ita tamen ut in voluntate non necessitate propositum nostrum consistat. quod ascendimus propositum est, quod descendimus propter propositum. non hoc ergo, sed illud principale esse debet. CAPUT X [798B] De tribus generibus lectorum. Satis, ut puto, aperte demonstratum est provectis, et aliquid amplius de se promittentibus, non idem esse propositum cum incipientibus. sed sicut illis aliquid licite conceditur quod isti sine culpa minime agere possunt, ita etiam ab istis aliquid requiri quo illi nondum obligati sunt. nunc igitur ad promissa solvenda redeo, ut videlicet ostendam qualiter eis divina scriptura legenda sit, qui adhuc in ea solam quaerunt scientiam. sunt nonnulli qui divinae scripturae scientiam appetunt ut vel divitias congregent, vel honores obtineant, vel famam acquirant, quorum intentio quantum perversa, tantum est miseranda. [798C] sunt rursus alii, quos audire verba Dei et opera eius discere delectat, non quia salutifera, sed quia mirabilia sunt. scrutari arcana et inaudita cognoscere volunt, multa scire et nil facere. in vanum mirantur potentiam qui non amant misericordiam. hos ergo quid aliud agere dicam, quam praeconia divina in fabulas commutare? sic theatralibus ludis, sic scenicis carminibus, intendere solemus, ut scilicet auditum pascamus, non animum, huiusmodi tamen non tam confundi quam adiuvari oportere censeo, quorum voluntas non utique maligna est, sed improvida. alii vero idcirco sacram scripturam legunt ut, secundum apostoli praeceptum, parati sint omni poscenti reddere rationem de ea fide in qua positi sunt, ut videlicet inimicos veritatis fortiter destruant, [798D] minus eruditos doceant, ipsi perfectius viam veritatis agnoscant, et altius Dei secreta intelligentes artius ament, quorum nimirum devotio laudanda est et imitatione digna. tria igitur sunt genera hominum sacram scripturam legentium, quorum primi quidem miserandi sunt, secundi iuvandi, tertii laudandi. nos vero, quia omnibus consulere intendimus, quod bonum est in omnibus augeri cupimus, et quod perversum, commutari. omnes intelligere volumus quod dicimus, omnes facere quod hortamur.