Latin
6.1.1 to 6.1.12
Hugo of St. Victor, Didascalicon 6.1.1-12
Not analysed yet
LIBER SEXTUS CAPUT I [799A] Quomodo legenda sit scriptura sacra quaerentibus scientiam in ea. Duo tibi, lector, ordinem scilicet et modum propono, quae si diligenter inspexeris, facile tibi iter legendi patebit. in horum vero consideratione nec omnia tuo ingenio relinquam, neque per meam diligentiam satis tibi fieri promitto, sed sic quaedam breviter praelibando transcurram, ut et posita aliqua quibus erudiaris et aliqua praetermissa quibus exercearis invenias. ordinem legendi supra quadrifarium esse commemoravi, alium in disciplinis, alium in libris, alium in narratione atque alium in expositione. quae qualiter in divina scriptura assignanda sint, nondum ostendi. CAPUT II [799B] De ordine qui est in disciplinis. Primum ergo hunc ordinem qui quaeritur in disciplinis inter historiam, allegoriam, tropologiam, divinum lectorem considerare oportet, quae horum alia ordine legendi praecedant. in quo illud ad memoriam revocare non inutile est, quod in aedificiis fieri conspicitur, ubi primum quidem fundamentum ponitur, dehinc fabrica superaedificatur, ad ultimum consummato opere domus colore superducto vestitur. CAPUT III De historia. Sic nimirum in doctrina fieri oportet, ut videlicet prius historiam discas et rerum gestarum veritatem, a principio repetens usque ad finem quid gestum sit, [799C] quando gestum sit, ubi gestum sit, et a quibus gestum sit, diligenter memoriae commendes. haec enim quattuor praecipue in historia requirenda sunt, persona, negotium, tempus et locus. neque ego te perfecte subtilem posse fieri puto in allegoria, nisi prius fundatus fueris in historia. noli contemnere minima haec. paulatim defluit qui minima contemnit. si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. scio quosdam esse qui statim philosophari volunt. fabulas pseudoapostolis relinquendas aiunt. quorum scientia formae asini similis est. noli huiusmodi imitari. Parvis imbutus tentabis grandia tutus. ego tibi affirmare audeo nihil me umquam quod ad eruditionem pertineret contempsisse, [800A] sed multa saepe didicisse quae aliis ioco aut deliramento similia viderentur. memini me, dum adhuc scholaris essem, elaborasse ut omnium rerum oculis subiectarum aut in usum venientium vocabula scirem, perpendens libere rerum naturam illum non posse prosequi qui earundem nomina adhuc ignoraret. quoties sophismatum meorum, quae gratia brevitatis una vel duabus in pagina dictionibus signaveram, a memetipso cotidianum exegi debitum, ut etiam sententiarum, quaestionum et oppositionum omnium fere quas didiceram et solutiones memoriter tenerem et numerum! causas saepe informavi, et, dispositis ad invicem controversiis, quod rhetoris, quod oratoris, quod sophistae officium esset, diligenter distinxi. [800B] calculos in numerum posui, et nigris pavimentum carbonibus depinxi, et, ipso exemplo oculis subiecto, quae ampligonii, quae orthogonii, quae oxygonii differentia esset, patenter demonstravi. utrumne quadratum aequilaterum duobus in se lateribus multiplicatis embadum impleret, utrobique procurrente podismo didici. saepe nocturnus horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. saepe ad numerum protensum in ligno magadam ducere solebam, ut et vocum differentiam aure perciperem, et animum pariter meli dulcedine oblectarem. haec puerilia quidem fuerant, sed tamen non inutilia, neque ea nunc scire stomachum meum onerat. haec autem non tibi replico, ut meam scientiam, [800C] quae vel nulla vel parva est, iactitem, sed ut ostendam tibi illum incedere aptissime qui incedit ordinate, neque ut quidam, dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt.