# Didascalicon 6.1.13-15

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 6.1.13 to 6.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/6.1.13

Sicut in virtutibus, ita in scientiis quidam gradus sunt. sed dicis: 'multa invenio in historiis, quae nullius videntur esse utilitatis, quare in huiusmodi occupabor?' bene dicis. multa siquidem sunt in scripturis, quae in se considerata nihil expetendum habere videntur, quae tamen si aliis quibus cohaerent comparaveris, et in toto suo trutinare coeperis, necessaria pariter et competentia esse videbis. alia propter se scienda sunt, alia autem, quamvis propter se non videantur nostro labore digna, quia tamen sine ipsis illa enucleate sciri non possunt, [801A] nullatenus debent negligenter praeteriri. omnia disce, videbis postea nihil esse superfluum. coartata scientia iucunda non est. De libris autem qui ad hanc lectionem utiles sint, si quid mihi videatur, quaeris. hos magis frequentandos existimo: Genesim, Exodum, Iosue, librum Iudicum, et Regum, et Paralipomenon; Novi Testamenti, primum, quattuor evangelia, dehinc Actus apostolorum. hi xi magis ad historiam mihi pertinere videntur, exceptis his quos historiographos proprie appellamus. si tamen huius vocabuli significatione largius utimur, nullum est inconveniens, ut scilicet historiam esse dicamus, non tantum rerum gestarum narrationem, [801B] sed illam primam significationem cuiuslibet narrationis, quae secundum proprietatem verborum exprimitur. secundum quam acceptionem omnes utriusque testamenti libros eo ordine quo supra enumerati sunt ad hanc lectionem secundum litteralem sensum pertinere puto. et fortasse, nisi puerile videretur, in hoc loco aliqua de modo construendi praecepta interponerem, quia novi divinam scripturam magis ceteris omnibus in textu suo esse concisam, quibus tamen idcirco supersedere volo, ne nimia propositum interpositione extendam. sunt quaedam loca in divina pagina, quae secundum litteram legi non possunt, quae magna discretione discernere oportet, ne vel per negligentiam aliqua praetereamus, [801C] aut, per importunam diligentiam, ad id ad quod scripta non sunt violenter intorqueamus. Hoc est ergo, o lector, quod tibi proponimus. hic campus tui laboris vomere bene sulcatus multiplicem tibi fructum referet. ordine cuncta gesta sunt: ordine incede. per umbram venitur ad corpus: figuram disce et invenies veritatem. nec hoc nunc dico ut prius Veteris Testamenti figuras labores evolvere, et mystica eius dicta scruteris, quam ad evangelii fluenta potanda accedas. sed sicut vides quod omnis aedificatio fundamento carens stabilis esse non potest, sic est etiam in doctrina. fundamentum autem et principium doctrinae sacrae historia est, de qua quasi mel de favo, veritas allegoriae exprimitur. aedificaturus ergo primum fundamentum historiae pone, [801D] deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige. ad extremum vero, per moralitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
