Latin
6.1.16 to 6.1.19
Hugo of St. Victor, Didascalicon 6.1.16-19
Not analysed yet
Habes in historia quo Dei facta mireris, in allegoria quo eius sacramenta credas, in moralitate quo perfectionem ipsius imiteris. lege ergo et disce quia in principio fecit Deus caelum et terram. lege quia in principio plantavit paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem formaverat. peccantem expulit et in aerumnas huius saeculi deiecit. lege qualiter ab uno homine universa humani generis propago descenderit, qualiter deinde peccantes unda obruit, qualiter Noe iustum cum filiis suis in mediis aquis divina clementia servavit, qualiter deinde Abraham fidei signaculum suscepit, [802A] post vero Israel in Aegyptum descendit, quomodo deinde Deus filios Israel de Aegypto in manu Moysi et Aaron per mare Rubrum eduxit, in deserto pavit, legem dedit, in terra promissionis locavit, qualiter saepe peccantes in manus inimicorum suorum tradidit, et rursum paenitentes liberavit, quomodo primum per iudices, deinde per reges populum rexit. David servum suum de post fetantes accepit. Salomonem sapientia illustravit. Ezechiel flenti xv annos addidit. dehinc praevaricantem populum captivum in Babylonem per manum Nabuchadonosor misit. post lxx annos per Cyrum reduxit. ad extremum vero, nutante iam saeculo, Filium in carnem misit, vitam aeternam paenitentibus, missis in mundum universum apostolis, promisit. venturum se in fine saeculorum ad iudicium praedixit reddere unicuique secundum opera sua, peccatoribus videlicet ignem aeternum, iustis autem vitam aeternam et regnum cuius non erit finis. vide quia, ex quo mundus coepit usque in finem saeculorum, non deficiunt miserationes Domini. CAPUT IV De allegoria. [802B] Post lectionem historiae, superest allegoriarum mysteria investigare, ubi mea exhortatione opus esse non puto, cum ipsa res satis per se digna appareat. nosse tamen te volo, o lector, hoc studium non tardos et hebetes sensus, sed matura expetere ingenia, quae sic in investigando subtilitatem teneant, ut in discernendo prudentiam non amittant. solidus est cibus iste, et, nisi masticetur, transglutiri non potest. tali ergo te moderamine uti oportet, ut, dum in quaerendo subtilis fueris, in praesumendo temerarius non inveniaris, recolens quod ait Psalmista: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis. meministi, ut aestimo, supra me divinam scripturam aedificio similem dixisse, [802C] ubi primum, fundamento posito, structura in altum levatur; plane aedificio similem, nam et ipsa structuram habet.