# Didascalicon 6.1.20-21

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 6.1.20 to 6.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/6.1.20

Non ergo pigeat si hanc similitudinem paulo diligentius prosequamur. respice opus caementarii. collocato fundamento, lineam extendit in directum, perpendiculum demittit, ac deinde lapides diligenter politos in ordinem ponit. alios deinde atque alios quaerit, et si forte aliquos primae dispositioni non respondentes invenerit, accipit limam, praeeminentia praecidit, aspera planat, et informia ad formam reducit, sicque demum reliquis in ordinem dispositis adiungit. si vero aliquos tales invenerit, qui nec comminui valeant nec congrue coaptari, eos non assumit, ne forte, dum silicem frangere laborat, limam frangat. intende! rem tibi proposui intuentibus contemptibilem, [802D] sed intelligentibus imitatione dignam. fundamentum in terra est, nec semper politos habet lapides. fabrica desuper terram, et aequalem quaerit structuram. sic divina pagina multa secundum litteralem sensum continet, quae et sibi repugnare videntur et nonnumquam absurditatis aut impossibilitatis aliquid afferre. spiritualis autem intelligentia nullam admittit repugnantiam, in qua diversa multa, adversa nulla esse possunt. quod etiam primam seriem lapidum super fundamentum collocandorum ad protensam lineam disponi vides, quibus scilicet totum opus reliquum innititur et coaptatur, significatione non caret. nam hoc quasi aliud quoddam fundamentum est, et totius fabricae basis. [803A] hoc fundamentum et portat superposita et a priori fundamento portatur. primo fundamento insident omnia, sed non omni modo coaptantur. huic et insidunt et coaptantur reliqua. primum fabricam portat et est sub fabrica. hoc portat fabricam et non est solum sub fabrica sed in fabrica. quod sub terra est fundamentum figurare diximus historiam, fabricam quae superaedificatur allegoriam insinuare. unde et ipsa basis fabricae huius ad allegoriam pertinere debet. multis ordinibus consurgit fabrica, et quisque suam basim habet. Et multa sacramenta in divina pagina continentur, quae singula sua habent principia. vis scire qui sint ordines isti? primus ordo est sacramentum Trinitatis, [803B] quia et hoc scriptura continet, quod ante omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. hic de nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et invisibilem: ecce secundus ordo. rationali creaturae liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut mereri posset aeternam beatitudinem, deinde sponte labentes punivit, et persistentes, ut amplius labi non possint, confirmavit. quae origo peccati, quid peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius ordo. quae sacramenta primum sub naturali lege ad reparationem hominis instituerit: ecce quartus ordo. quae scripta sub lege: ecce quintus ordo. sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo. sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo; [803C] ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo.

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
