# Didascalicon 6.1.22-23

Hugo of St. Victor, Didascalicon, 6.1.22 to 6.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hugo-of-st-victor/didascalicon/6.1.22

Hic est tota divinitas, haec est illa spiritualis fabrica, quae, quot continet sacramenta, tot quasi ordinibus constructa in altum extollitur. vis etiam ipsas bases agnoscere. bases ordinum principia sunt sacramentorum. ecce ad lectionem venisti, spirituale fabricaturus aedificium. iam historiae fundamenta in te locata sunt: restat nunc tibi ipsius fabricae bases fundare. linum tendis, ponis examussim, quadros in ordinem collocas, et circumgyrans quaedam futurorum murorum vestigia figis. linea protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis operis bases quaedam fidei principia sunt, quibus initiaris. debet siquidem prudens lector curare, ut, antequam spatiosa librorum volumina prosequatur, [803D] sic de singulis quae magis ad propositum suum et professionem verae fidei pertinent instructus sit, ut, quaecumque postmodum invenerit, tuto superaedificare possit. vix enim in tanto librorum pelago et multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero et obscuritate animum legentis saepe confundunt, aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim in unoquoque, ut ita dicam, genere aliquod certum principium firma fide subnixum, ad quod cuncta referantur, non agnovit. vis ut doceam te qualiter fieri debeant bases istae? respice ad ea quae paulo ante tibi enumeravi. est sacramentum Trinitatis. multi iam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae difficiles ad intelligendum, et perplexae ad solvendum. longum tibi et onerosum est adhuc omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in quibus magis turberis quam aedificeris. [804A] noli instare, sic numquam ad finem venies. disce prius breviter et dilucide, quid tenendum sit de fide Trinitatis, quid sane profiteri et veraciter credere debeas. Cum autem postea legere coeperis libros, et multa obscure, et multa aperte, multa ambigue scripta inveneris, quae aperta invenis, adiunge basi suae, si forte conveniant. quae ambigua sunt, ita interpretare ut non discordent. quae vero sunt obscura, resera si potes. quod si ad intellectum eorum penetrare non vales, transi, ne, dum praesumere conaris quod non sufficis, periculum erroris incurras. noli ea contemnere, sed potius venerare, quia audisti quod scriptum est: [804B] Posuit tenebras latibulum suum. quod si etiam aliquid inveneris contrarium illi quod tu iam firmissima fide tenendum esse didicisti, non tamen expedit tibi cotidie mutare sententiam, nisi prius doctiores te consulueris, et maxime quid fides universalis, quae numquam falsa esse potest, inde iubeat sentiri agnoveris. sic de sacramento altaris, sic de sacramento baptismatis, confirmationis, coniugii, et omnibus quae tibi enumerata sunt supra, facere debes. vides multos scripturas legentes, quia fundamentum veritatis non habent, in errores varios labi, et toties fere mutare sententias, quot legerint lectiones. rursum alios vides, qui secundum illam veritatis agnitionem, qua intus firmati sunt, [804C] quaslibet scripturas ad congruas interpretationes flectere noverunt et quid a fide sana discordet aut quid conveniat iudicare. in Ezechiele legis quod rotae animalia sequuntur, non animalia rotas: Cum ambularent, inquit, animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae. sanctorum quippe mentes quantum virtutibus vel scientia proficiunt, tantum sanctarum scripturarum arcana profunda esse conspiciunt, ut quae simplicibus et adhuc stantibus in terra iacere videbantur, erectis sublimes appareant. nam sequitur: Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu; et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. [804D] vides quia rotae hae animalia sequuntur, et sequuntur spiritum. rursum alibi dicitur; Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quia nimirum oportet divinum lectorem spiritualis intelligentiae veritate esse solidatum, et eum litterarum apices, quae et perversae nonnumquam intelligi possunt, ad quaelibet diverticula non inclinent. quare antiquus ille populus, qui legem vitae acceperat, reprobatus est, nisi quia sic solam litteram occidentem secutus est, ut Spiritum vivificantem non haberet?

---

Hugo of St. Victor, DIDASCALICON. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hugo.html.
