Latin
6.1.24 to 6.1.28
Hugo of St. Victor, Didascalicon 6.1.24-28
Not analysed yet
Haec vero non ideo dico ut quibuslibet ad voluntatem suam interpretandi scripturas occasionem praebeam, sed ut ostendam eum qui solam sequitur litteram diu sine errore non posse incedere. oportet ergo ut et sic sequamur litteram, ne nostrum sensum divinis auctoribus praeferamus, [805A] et sic non sequamur ut in ea non totum veritatis iudicium pendere credamus. non litteratus, sed spiritualis omnia diiudicat. ut ergo secure possis iudicare litteram, non de tuo sensu praesumere, sed erudiri prius et informari oportet, et quasi quandam inconcussae veritatis basem cui tota fabrica innitatur, fundare. neque a te ipso erudiri praesumas, ne forte, dum te introducere putas, magis seducas. a doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est, qui et auctoritatibus sanctorum patrum et testimoniis scripturarum, eam tibi, prout opus est, et facere et aperire possint, cumque iam introductus fueris, testimoniis scripturarum legendo singula quae docuerint confirmare. [805B] Sic mihi videtur. cui me in hoc imitari placuerit, libens accipio, cui visum fuerit non ita oportere fieri, faciat quod placuerit, non contendam. scio enim plures hunc morem in discendo non servare. sed quomodo quidam proficiant, rursus non ignoro. si quaeris qui libri magis ad hanc lectionem valeant, ego puto principium Genesis de operibus sex dierum, tres ultimos libros Moysi de Iegalibus sacramentis, Isaiam, principium et finem Ezechielis, Iob, Psalterium, Cantica canticorum, duo praecipue evangelia, scilicet Matthaei et Ioannis, Epistulas Pauli, canonicas Epistulas, et Apocalypsim, praecipue tamen Epistulas Pauli, quae etiam ipso numero designant utriusque testamenti perfectionem se continere. CAPUT V De tropologia, id est, moralitate. [805C] De tropologia nihil aliud in praesenti dicam quam quod supra dictum est, excepto quod ad eam magis rerum quam vocum significatio pertinere videtur. in illa enim naturalis iustitia est, ex qua disciplina morum nostrorum, id est, positiva iustitia nascitur. contemplando quid fecerit Deus, quid nobis faciendum sit agnoscimus. omnis natura Deum loquitur, omnis natura hominem docet, omnis natura rationem parit, et nihil in universitate infecundum est.