Latin
6.1.33 to 6.1.41
Hugo of St. Victor, Didascalicon 6.1.33-41
Not analysed yet
CAPUT VII De ordine narrationis. De ordine narrationis illud maxime hoc loco considerandum est, quod divinae paginae textus nec naturalem semper nec continuum loquendi ordinem servat, quia et saepe posteriora prioribus anteponit, sicut, cum aliqua enumeraverit, subito ad superiora, quasi subsequentia narrans, sermo recurrat; saepe etiam ea quae longo distant intervallo, quasi mox sibi succedentia, connectit, ut videatur nullum disiunxisse spatium temporis illa quae non discernit ullum intervallum sermonis. CAPUT VIII De ordine expositionis. Expositio tria continet: litteram, sensum, sententiam. in omni narratione littera est, nam ipse voces etiam litterae sunt, sed sensus et sententia non in omni narratione simul inveniuntur. quaedam habet litteram et sensum tantum, [807A] quaedam litteram et sententiam tantum, quaedam omnia haec tria simul continet. omnis autem narratio ad minus duo habere debet. illa narratio litteram et sensum tantum habet, ubi per ipsam prolationem sic aperte aliquid significatur, ut nihil aliud relinquatur subintelligendum. illa vero litteram et sententiam tantum habet, ubi ex sola pronuntiatione nihil concipere potest auditor nisi addatur expositio. illa sensum et sententiam habet, ubi et aperte aliquid significatur, et aliquid aliud subintelligendum relinquitur quod expositione aperitur. CAPUT IX De littera. [807B] Littera aliquando perfecta est, quando ad significandum id quod dicitur nihil praeter ea quae posita sunt vel addere vel minuere oportet, ut, omnis sapientia a Domino Deo est; aliquando imminuta, quando subaudiendum aliquid relinquitur, ut, senior electae dominae; aliquando superflua, quando vel propter inculcationem vel longam interpositionem idem repetitur vel aliud non necessarium adiungitur, ut Paulus in fine Epistulae ad Romanos dicit: Ei autem, et postea multis interpositis infert: Cui est honor et gloria. aliud hic superfluum esse videtur. superfluum dico, id est, non necessarium ad enuntiationem faciendam. aliquando talis est littera, ut, nisi in aliam resolvatur, nihil significare vel incongrua esse videatur, ut est illud: [807C] Dominus in caelo sedes eius, id est, sedes Domini in caelo, et filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, id est, filiorum hominum dentes, et Homo sicut faenum dies eius, id est, dies hominis. nominativus scilicet nominis et genitivus pronominis, pro uno genitivo nominis positi, et multa alia similiter. ad litteram constructio et continuatio pertinet.