Latin
6.1.46 to 6.1.54
Hugo of St. Victor, Didascalicon 6.1.46-54
Not analysed yet
CAPUT XI De sententia. Sententia divina numquam absurda, numquam falsa esse potest, sed cum in sensu, ut dictum est, multa inveniantur contraria, sententia nullam admittit repugnantiam, semper congrua est, semper vera. aliquando unius enuntiationis una est sententia, aliquando unius enuntiationis plures sunt sententiae, [808D] aliquando plurium enuntiationum una est sententia, aliquando plurium enuntiationum plures sunt sententiae. cum igitur divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis eruuntur verbis, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum diligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. si autem hoc latet, id certe quod circumstantia scripturae non impedit, et cum sana fide concordat. si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere, aliud a regula pietatis errare. si utrumque vitetur, perfectae se habet fructus legentis. si vero utrumque vitari non potest, etsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. [809A] item in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide aliis atque aliis parere sententiis, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus, non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quae nostra est, cum potius eam quae scripturarum nostram esse debeamus. CAPUT XII De modo legendi. Modus legendi in dividendo constat. divisio fit et partitione et investigatione. partiendo dividimus quando ea quae confusa sunt distinguimus. [809B] investigando dividimus quando ea quae occulta sunt reseramus. CAPUT XIII De meditatione hic esse praetermittendum. Et iam ea quae ad lectionem pertinent, quanto lucidius et compendiosius potuimus, explicata sunt. de reliqua vero parte doctrinae, id est, meditatione, aliquid in praesenti dicere omitto, quia res tanta speciali tractatu indiget, et dignum magis est omnino silere in huiusmodi quam aliquid imperfecte dicere. res enim valde subtilis est et simul iucunda, quae et incipientes erudit et exercet consummatos, inexperta adhuc stylo, ideoque amplius prosequenda. rogemus igitur nunc Sapientiam, ut radiare dignetur in cordibus nostris et illuminare nobis in semitis suis, [809C] ut introducat nos ad puram et sine animalibus cenam.