Latin · ~9 min
1.33 to 1.34
Hugo of St. Victor, SOLILOQUIUM DE ARRHA ANIMAE 1.33-34
Not analysed yet
Confessio Confiteor tibi miserationes tuas, Domine Deus meus, quid non dereliquisti me, dulcedo vitae meae, et lumen oculorum meorum. Quid retribuam tibi pro omnibus quae tribuisti mihi? (Psal. CXV.) Vis ut diligam te, et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego ut diligam te? et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, liberator meus, Deus meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus, et quantum adhuc dicam? Tu es Dominus Deus meus (Psal. XVII) . O anima mea, quid faciemus Domino Deo nostro, a quo tot et tanta bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem (quae et caeteris) bona nobis tribuere, sed in malis quoque nostris eum singularem dilectorem agnoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis lumen sapientiae tuae infudisti. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, linguam disertam, sermonem gratum, doctrinam suasibilem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in coeptis, solamen in adversis, cautelam in prosperis, et quocunque vertebam me, ubique gratia tua et misericordia praecessit me. Et fecisti promo omnia saepe cum mihi consumptus videbar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccabam, corripuisti me, quando tristabar consolatus es me, quando desperabam confortasti me, quando cecidi erexisti me; quando steti, tenuisti me, quando ivi duxisti me; quando veni, suscepisti me. Haec omnia mihi fecisti, Domine Deus meus, et alia multa de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis, Domine Deus meus. Ecce habes, anima mea, arrham tuam, et in arrha tua cognoscis sponsum tuum; serva te illi intactam, serva impollutam, serva integram, serva incontaminatam. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es, quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem conservare. Semper autem cogita quantam tecum misericordiam fecerit, et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis.