Latin
1.142 to 1.151
Hydatius, Chronicon 1.142-151
Not analysed yet
Rechiarius mense Julio ad Theodorem socerum profectus, Caesaraugustanam regionem cum Basilio in reditu depraedatur. Irrupta per dolum Ilerdensi urbe, acta est non parva captivitas. XXVI. Asturius vir illustris ad honorem provehitur consulatus. Sebastianus exsul factus ad perniciosam sibi, sicut post exitus docuit, Gaiserici confugit potestatem: parvo post tempore quam venerat per eum jubetur occidi. De Galliis epistolae deferuntur Flaviani episcopi ad Leonem episcopum missae, cum scriptis Cyrilli episcopi Alexandrini ad Nestorium Constantinopolitanum de Eutychete Hebionita haeretico, et Leonis episcopi ad eumdem responsa, quae cum aliorum episcoporum et gestis et scriptis per ecclesias diriguntur. XXVII. Theodosius imperator moritur Constantinopoli anno aetatis suae quadragesimo octavo. Post quem XLIII statim apud Constantinopolim MARCIANUS a militibus et ab exercitu, instante sorore Theodosii Pulcheria regina, efficitur imperator. Qua sibi in conjugium assumpta, regnat in partibus Orientis. XXVIII. (Olymp. CCCVIII.) Valentiniani imperatoris mater Placidia moritur apud Romam. In Gallaecia terraemotus assidui, signa in coelo plurima ostenduntur. Nam pridie nonas Aprilis tertia feria, post solis occasum, ab Aquilonis plaga coelum rubens sicut ignis aut sanguis efficitur, intermixtis per igneum ruborem lineis clarioribus in speciem hastarum rutilantium deformatis: a die clauso usque in horam noctis fere tertiam signi durat ostensio, quae mox ingenti exitu perdocetur. Gens Hunnorum pace rupta depraedatur provincias Galliarum: plurimae civitates effractae, in campis Catalaunicis, haud longe de civitate quam effregerant, Mertis, Aetio duci et regi Theodori, quibus erat in pace societas, aperto marte confligens, divino caesa superatur auxilio: bellum nox intempesta diremit. Rex illic Theodores prostratus occubuit: CCC ferme millia hominum in eo certamine cecidisse memorantur. Multa anno signa procedunt. Quinto kal. Octobris a parte Orientis luna fuscatur. In diebus sequentis paschae visa quaedam in coelo regionibus Galliarum, epistola de his Eufronii Augustodunensis episcopi ad Agrippinum comitem facta evidenter ostendit. Stella cometes a decimo quarto kal. Julias apparere incipit, quae III kal. diluculo ab Oriente visa, post occasum solis ab occidua parte mox cernitur. Kalendis Augusti a parte occidentis apparet.