# Chronicon 1.199-214

Hydatius, Chronicon, 1.199 to 1.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hydatius/chronicon/1.199

Pars Gothici exercitus a Sunierico et Nepotiano comitibus ad Gallaeciam directa, Suevos apud Lucum depraedantur: quae Dictinio [Ms. Suevos apud Lucum depraedatur habitantes, quae Dictinio], Spinione et Ascanio delatoribus, spargentibusque ad terrorem propriae venena perfidiae, indicata recurrit ad suos: ac mox iisdem delatoribus quibus supra, Frumarius cum manu Suevorum quam habebat impulsus, capto Idatio episcopo septimo kalend. Augusti in Aquaeflaviensi ecclesia, eumdem conventum grandi evertit excidio. Rechimundus vicina sibi pariter Auregensium loca, et Lucensis conventus maritima populatur. Inter Frumarium et Rechimundum oritur de regni potestate dissensio. Gallaeciorum et Suevorum pacis quaedam umbra conseritur. A Theudorico legati ad Suevos veniunt et recurrunt. Suniericus Scallabim cui adversabatur, obtinet civitatem. Idatius qui supra, tribus mensibus captivitatis impletis, mense Novembri, miserantis Dei gratia, contra votum et ordinationem supra dictorum delatorum redit ad Flavias. De rege Theudorico legati gentis perfidae revertuntur. Gaisericus rex a Majoriano imperatore per legatos postulat pacem. V. Majorianum de Galliis Romam redeuntem, et Romano imperio vel nomini res necessarias ordinantem, Rechimer livore percitus et invidorum consilio fultus, fraude interficit circumventum. Romanorum XLV, SEVERUS a senatu Romae augustus appellatur anno imperii Leonis quinto. VI. I. (Olymp. CCCXI.) Suniericus redit ad Gallias. Nepotianus Theudorico ordinante Arborium accipit successorem. In provincia Gallaecia prodigiorum videntur signa diversa. Aera D, VI nonas Martias pullorum cantu, ab occasu solis luna in sanguinem plena convertitur. Idem dies sexta feria fuit. Antiochia major Isauriae [Forte, majoris Syriae] inobediens monitis salutaribus, terra dehiscente demergitur, tantum ipsius civitatis aliquantis qui eum obaudientes timori Domini sunt secuti, de interitu liberatis, turrium etiam solis cacuminibus exstantibus super terram. Gaisericus Valentiniani relictam Constantinopolim remittit. Filiae ipsius, una Gentoni Gaiserici filio, alia Olybrio senatori urbis Romae jure matrimonii copulantur. Agrippinus Gallus et comes et civis, Aegidio comiti viro insigni inimicus, ut Gothorum mereretur auxilia, Narbonam tradidit Theudorico.

---

Hydatius, Chronicon. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hydatiuschronicon.html.
