# Fasti 1.1.815-825

Hydatius, Fasti, Fasti, lines 1.1.815-1.1.825. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hydatius/fasti/1.1.815

366 Gratiano Nob. [Al. Nobilissimo puero] et Dagalaifo. His conss. natus est Valentinianus junior filius Augusti Valentis die XV kalend. Febr., et ipso anno idem hostis publicus et praedo intra Phrygiam Salutarem, et in Nacoliensium campos ab Augusto Valente oppressus atque exstinctus est die VI kal. Junias. Ipso anno Augustus Valentinianus gentem Alamannicam pervicit.
367 Lupicino et Jovino. His conss. in civitate Constantinopoli, Deus grandinem pluit in modum petrarum die IV nonas Julias; et ipso anno levatus est Gratianus Aug. in Galliis apud Ambianos in tribunali a patre suo Augusto Valentiniano die IX kal. Sept.
368 Valentiniano II et Valente II. His conss. terraemotus factus, ita ut civitas Nicaenorum terrae funditus prosterneretur die V idus Octobr.
369 Valentiniano Nob. et Victore. His conss. opus magnificum cisternae Constantinopolitanae completum est a Domitio Modesto v. c. iterum praefecto urbis, quod in prima inchoaverat praefectura. Agon post annos XVII restitutus est ab Augusto Valente.
370 Valentiniano III et Valente III. His conss. magna fames fuit in partibus Phrygiae: et dedicata est sancta ecclesia ubi beati apostoli positi sunt, die V idus April.
371 Gratiano Aug. II et Probo.
372 (Aer. Hisp. 410.) Modesto et Arintheo.
373 Valentiniano IV et Valente IV.
374 Gratiano III et Aequitio [Al. Equitio].
375 Post conss. Gratiani III et Aequitii. His conss. thermae Carosianae dedicatae sunt agente praefecto v. c. Vindalonio Magno. Et ipso anno diem functus Valentinianus senior XV kal. Decemb. in castello Virgitione: et levatus est Valentinianus junior Aug. filius Aug. Valentiniani ab exercitu in tribunali die X kal. Decemb. in civitate Acinco.
376 Valente Aug. V et Valentiniano juniore Augusto. His conss. victi et expulsi sunt Gothi a gente Hunorum, et suscepti sunt in Romania pro misericordia jussione Aug. Valentis. Et ipso anno introivit corpus Augusti Valentiniani Constantinopolim, die V kal. Jan.

---

Hydatius, Fasti. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hydatius.html.
