# Fasti 1.1.826-832

Hydatius, Fasti, Fasti, lines 1.1.826-1.1.832. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hydatius/fasti/1.1.826

377 Gratiano IV et Merobaude. His conss. gens Gothorum qui pro misericordia suscepti sunt, rebellaverunt adversus Romanos: ad quos expugnandos missi sunt comites cum militibus, et pugnaverunt cum Gothis.
378 Valente VI et Valentiniano II. His conss. ingressus est Valens Aug. ab oriente Constantinopolim die III kal. Jun. Et ipso anno profectus est Valens Aug. ex urbe ad fossatum die III idus Junias: et pugna magna fuit cum Romanis et Gothis a milliaro XII ab Hadrianopoli, die V idus Augusti. Ex ea die Valens Augustus nusquam apparuit; et toto anno per dioecesim Thraciarum, et Scythiae, et Moesiae, Gothi habitaverunt simul, et eas praedaverunt; deinde usque ad portas urbis Constantinopolitanae venerunt.
379 Ausonio et Olybrio. His conss. levatus est Theodosius Aug. ab Augusto Gratiano die XIV kal. Februar. in civitate Sirmio. Ipso anno multa bella Romani cum Gothis commiserunt. Deinde victoriae nuntiatae sunt adversus Gothos, Alanos atque Hunos die XV kal. Decemb. [Adoram codicis nostri ms. haec habentur ascripta, quae Sirmondus omisit: His consulibus Theophilus Alexandriae episcopus subjectum Laterculum infra de Paschae observatione conscribit.]
380 Gratiano Aug. V et Theodosio Aug. His conss. victoriae nuntiatae sunt amborum Augustorum. Et ipso anno ingressus est Theodosius Aug. Constantinopolim die XVIII kal. Decemb.
381 Syagrio et Eucherio. His conss. ingressus est Athanaricus rex Gothorum Constantinopolim die III idus Jan. Eodem mense diem functus idem Athanaricus VIII kal. Febr.
382 (Aer. Hisp. 420.) Antonio et Syagrio. His conss. Theodosius Aug. corpus Augusti Valentiniani in sarcophago deposuit die IX kal. Mart. Ipso anno universa gens Gothorum cum rege suo in Romaniam se tradiderunt die V non. Octob.
383 Merobaude II et Saturnino. His consulibus levatus est Arcadius Aug. Constantinopoli, in milliario VII, in tribunali a Theodosio Aug. patre suo die XVII kal. Febr. Et ipso anno ingressum est Constantinopolim corpus Constantiae filiae Augusti Constantini die II idus Septemb.

---

Hydatius, Fasti. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hydatius.html.
