# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.1-2

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.1 to 2.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.1

Sed quoniam quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt, et sphaeram totam definivimus, nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. Ea sunt haec: Aries, Taurus, Gemini; deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Libra, dimidia pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sagittario et Capricorno; Aquarius autem cum Piscibus reliquas habet partes. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon vocatur. Praeterea est Argo cum Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui notius vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori. I. Igitur, ut supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana quid ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam Aetolorum capta, ad Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus. Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati ereptam Callisto cum filio intere sidera collocavit, eamque Arctum, filium autem Arctophylaca nominavit, de quo posterius dicemus. Nonnulli etiam duxerunt, cum Callisto ab Iove essset compressa, Iunonem indignatam in ursam eam convertisse; quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et postea cognitam inter sidera collocatam. Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in silva persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse, ut eum manifesto diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum tegeretur, in ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro virgine ursam invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret, demonstrasse. Quod factum ut perspiceretur, Iovem aegre tulisse; effigiem ursae stellis figuratam constituisse.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
