Latin
2.1.10 to 2.1.12
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.10-12
Not analysed yet
V. CORONA. Haec existimatur Ariadnes fuisse a Libero patre inter sidera collocata. Dicitur enim in insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum coronam muneri accepisse a Venere et Horis, cum omnes dei in eius nuptiis dona conferrent. Sed ut ait qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa venit, cogitans Ariadnen comprimere, hanc coronam ei muneri dedit; qua delectata, non recusavit condicionem. Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro et indicis gemmis, per quas Theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem venisse; quod aurum et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant. Qui autem Argolica conscripserunt, hac afferunt causam. Quod Liber cum impetrasset a parente, ut Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens ad eos descensionem, ad Argivorum fines pervenisset, obviam ei quendam factum nomine Hypolipnum, hominem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descensionem monstraret. Hunc autem cum vidisset Hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praestantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento eius daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam reduxisset, iurasse quod vellet se facturum; ita tamen, quod deus homini non pudenti iuraret. Quo Hypolipnus descensum monstravit. Igitur cum Liber ad eum locum venisset et vellet descendere, coronam quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco, qui Stephanos est a facto appellatus; noluit enim secum ferre, ne inmortale donum mortuorum tactu coinquinaretur. Qui cum matrem incolumem reduxisset, coronam dicitur inter astra collocasse, ut aeterna memoria nominis afficeretur. Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac re propter eum collocatam. Nam qui in astris dicitur Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo posterius plura dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cretam ad Minoa cum VII virginibus et sex pueris venisset, Minoa de virginibus Eriboeam quandam nomine, candore corporis inductum, comprimere voluisse. Quod Theseus se passurum negavit, ut qui Neptuni filius esset et valeret contra tyrannum pro virginis incolumitate disceptare; itaque cum iam non de puella, sed de genere Thesei controversia facta esset, utrum is Neptuni filius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in mare proiecisse. Quem referre iubet Thesea, si vellet se credi Neptuni filium esse; se enim ex Iove procreatum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid signi, ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem caeli indicium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla precatione aut religione parentis, in mare se proiecit. Quem confestim delphinum magna multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide coronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat, retulit, compluribus lucentem gemmis. Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt coronam, quam Ariadnae Theseus dono dicitur dedisse, cum ei propter virtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa; hanc autem post Ariadnes mortem Liberum inter sidera collocasse.