# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.21-22

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.21 to 2.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.21

XII. PERSEUS. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri. Itaque Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur, eum Orci galeam usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem Tritonidam proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a Minerva dicit interfectam; de quo alio tempore plura dicemus. XIII. HENIOCHUS. Hunc nos aurigam Latine dicimus, nomine Erichthonium, ut Eratosthenes monstrat. Quem Iuppiter cum vidisset primum inter homines equos quadrigis iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis inventa accessisse, quod is princeps quadrigis inter deos est usus. Sed Erichthonius et quadrigas, ut ante diximus, et sacrificia Minervae et templum in arce Atheniensium primus instituit. De cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae pulchritudine corporis inductum, petisse ab ea, uti sibi nuberet, neque impetrasse; et coepisse Minervam sese occultare in eo loco, qui propter Vulcani amorem Hephaestius est appellatus. Quo persecutum Vulcanum, ferunt coepisse ei vim afferre, et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret, repulsus effudit in terram voluptatem. Quo Minerva, pudore permota, pede pulverem iniecit. Ex hoc autem nascitur Erichthonius anguis, qui ex terra et eorum dissensione nomen possedit. Eum dicitur Minerva in cistula quadam ut mysteria contectum, ad Erechthei filias detulisse et his dedisse servandum; quibus interdixit, ne cistulam aperirent. Sed ut hominum est natura cupida, ut eo magis appetant, quo interdicatur saepius, virgines cistam aperuerunt et anguem viderunt. Quo facto, insania a Minerva iniecta, de arce Atheniensium se praecipitaverunt. Anguis autem ad Minervae clipeum confugit et ab ea est educatus. Alii autem anguina tantum crura habuisse Erichthonium dixerunt, eumque primo tempore adulescentiae ludos Minervae Panathenaea fecisse et ipsum quadrigis cucurrisse; pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus. Nonnulli etiam, qui de sideribus scripserunt, hunc natione Argeum, Orsilochum nomine, primum quadrigarum inventorem esse dixerunt et pro inventione siderum locum possedisse. Alii autem hunc Mercurii filium ex Clytia natum, nomine Myrtilum, Oenomai aurigam definierunt, cuius post notam omnibus mortem parens corpus in mundo constituisse existimatur.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
