# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.27-28

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.27 to 2.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.27

XVI. AQUILA. Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti Iovi tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium genere sibi delegisse existimatur. Quae sola tradita est memoriae contra solis exorientis radios contendere volare. Itaque supra Aquarium volare videtur; hunc enim conplures Ganymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui Coum insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Coon et homines ipsos a se Meropas appellaret. Hunc autem habuisse uxorem quandam nomine Ethemeam, genere nympharum procreatam. Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepit. Tandem a Proserpina vivam ad inferos abreptam esse. Meropem autem desiderio uxoris permotum, mortem sibi consciscere voluisse; Iunonem autem misertam eius in aquilam corpus eius convertisse et inter sidera constituisse, ne, si hominis effigie eum constitueret, hominis memoriam tenens, coniugis desiderio moveretur. Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Crete subreptum Naxum delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem aetatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam; quo auspicio usum esse et eam inter astra collocasse. Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem incidisse; et cum ei copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, defecisse. Iovem autem misertum eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, quae soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet; quem persequens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui copia facta, pro beneficio aquilam in mundo locavit. XVII. DELPHIN. Hic qua de causa sit inter astra collocatus, Eratosthenes ita cum ceteris dicit: Neptunum, quo tempore voluerit Amphitriten ducere uxorem, et illa cupiens conservare virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam quaesitum dimisisse, in his et Delphina quendam nomine. Qui pervagatus insulas, aliquando ad virginem pervenit eique persuasit, ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias eorum administravit. Pro quo facto inter sidera Delphini effigiem collocavit. Et hoc amplius. Qui Neptuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere videmus; quod Neptuno gratissimum esse arbitrantur. Aglaosthenes autem, qui Naxica conscripsit, Tyrrhenos ait fuisse quosdam navicularios, qui puerum etiam Liberum patrem receptum, ut Naxum cum suis comitibus travectum redderent nutricibus nymphis; a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum et complures Graeci dixerunt. Sed ut ad propositum revertamur, navicularii spe praedae inducti, navem avertere voluerunt. Quod Liber suspicatus, comites suos iubet symphoniam canere; quo sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo delectarentur, ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate, se in mare inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti. Quorum cogitationem cum Liber memoriae hominum tradere voluisset, unius effigiem inter sidera collocavit. Alii autem dicunt hunc esse delphina, qui Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum travexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa vagaretur, servuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi, quam in placida servitute esse, cogitare coeperunt, ut domino in pelagus proiecto, bona inter se partirentur. Qui cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut dominus a servis et innocens ab improbis, sed ut parens a filiis, ut se liceret ornare, qua saepe vicerat veste, quoniam nemo esset alius, qui ut ipse suum questu prosequeretur eventum. Quod cum inpetrasset, cithara sumpta, suam coepit deflere mortem; quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad Arionis cantum. Itaque deorum immortalium potestate invocata, super eos se deiecit; quorum unus Ariona exceptum pertulit ad Taenarium litus. Cuius memoriae causa quae ibi statua statuta est Arionis, in ea delphini simulacrum adfixum videtur; pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Servi autem, qui se putabant servitute elapsos, tempestate Taenarum perducti, a domino conprehensi, non mediocri supplicio sunt affecti.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
