Latin
Book 2
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.29
Not analysed yet
XVII. EQUUS. Hunc Aratus et alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixerunt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem aperuit, qui ex eius nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Bellerophontes ad Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam regis uxorem hospitis amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret, promittens ei coniugis regnum. Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad regem criminaretur, occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum esse sciebat, mittit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore Lyciorum agros flamma vastabat. Unde victor effugiens, post fontis inventionem cum ad caelum contenderet evolare, neque longe iam abesset, despiciens ad terram, timore permotus decidit ibique perisse dicitur. Equus autem subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur. Alii non criminatum ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus eius moveretur, profugisse Argis dixerunt. Euripides autem in Melanippa Melanippen, Chironis Centauri filiam, Thetin antea appellatam dicit. Quae cum aleretur in monte Pelio, et studium in venando maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam concepisse; cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri, cum virginem speraret, nepotem procreasse videretur. Itaque cum parens eam persequeretur, dicitur petisse a deorum potestate, ne pariens a patre conspiceretur. Quae deorum voluntate postquam peperit, in equam conversa, inter astra constituta. Nonnulli eam vatem dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in equam esse conversam. Callimachus autem ait, quod desierit venari et colere Dianam, in quam supra diximus speciem, eam Dianam convertisse. Haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit sciri se feminam esse.