# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.3-5

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.3 to 2.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.3

Hoc signum, ut complures dixere, non occidit. Et qui volunt aliqua de causa esse institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex. Araethus autem Tegeates historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea Cetea ipsum Engonasin nominari. Reliqua autem superioribus conveniunt. Quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur. II. ARCTUS MINOR. Hanc Aglaosthenes qui Naxica conscripsit, ait Cynosuram esse, unam de Iovis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque nomine in urbe quae Histoe vocatur, a Nicostrato et sodalibus constituta, et portum qui ibi est, et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. Hanc autem inter Curetas fuisse, qui Iovis fuerunt administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosuram nymphas fuisse Iovis nutrices dicunt; et hac re etiam pro beneficio in mundo collocatas, et utrasque Arctos appellatas esse, quas nostri Septemtriones dixerunt. Sed maiorem Arctum complures plaustri similem dixerunt, et amaxan Graeci appellaverunt; cuius haec memoriae prodita est causa. In initio qui sidera perviderunt et numerum stellarum in unaquaque specie corporis constituerunt, non Arctum, sed Plaustrum nominaverunt quod ex VII stellis duae quae pares et maxime in uno loco viderentur, pro bubus haberentur, reliquae autem V figuram plaustri similarent. Itaque et quod proximum huic est signum Booten nominari voluerunt, de quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Booten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum circa polum, qui boreus appellatur, versari, et Bootes agitare eam dicatur. In quo non mediocriter videtur errare. Postea enim, de VII stellis ut Parmeniscus ait, V et XX sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut ursae species, non VII stellarum perficeretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus fuit, haec Arctos est appellata. De VII trionibus ille enim dicit, hanc utroque nomine et Arctum et Plaustrum appellari; Booten autem nusquam meminit Arctophylaca nominari. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de causis minor Arctos Phoenice appelletur, et illi qui hanc observant, verius et diligentius navigare dicantur; quare, si haec sit certior quam maior, non omnes hanc observent. Qui non intelligere videntur, de qua historia sit profecta ratio, ut Phoenice appelletur. Thales enim Milesius, qui diligenter de his rebus exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione fuit Phoenix, ut Herodotus dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto. Phoenices autem quam a suo inventore acceperunt, observant, et hanc studiosius perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere eam ab inventoris genere Phoenicen appellant.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
