# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.33-35

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.33 to 2.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.33

XXII. GEMINI. Hos conplures astrologi Castorem et Pollucem esse dixerunt; quos demonstrant omnium fratrum inter se amantissimos fuisse, quod neque de principatu contenderint, neque ullam rem sine communi consilio gesserint. Pro quibus officiis eorum Iuppiter notissima sidera eos constituisse existimatur. Neptunum autem pari consilio munerasse; nam equos quibus utuntur donavit et dedit potestatem naufragis saluti esse. Alii dixerunt Herculem esse et Apollinem; nonnulli etiam Triptolemum, quem supra diximus, et Iasiona a Cerere dilectos et ad sidera perlatos. Sed qui de Castore et Polluce dicunt, hoc amplius addunt, ut Castor in oppido Aphidnis sit occisus, quo tempore Lacedaemones cum Atheniensibus bellum gesserunt. Alii autem, cum oppugnarent Spartam Lynceus et Idas, ibi perisse dixerunt. Pollucem ait Homerus concessisse fratri dimidiam vitam; itaque alternis diebus eorum quemque lucere. XXIII. CANCER dicitur Iunonis beneficio inter astra collocatus, quod, cum Hercules contra hydram Lernaeam constitisset, ex palude pedem eius mordicus arripuisset; quare Herculem permotum, eum interfecisse. Iunonem autem inter sidera constituisse, ut esset cum duodecim signis, quae maxime solis cursu continentur. In eius deformationis parte sunt quidam qui Asini appellantur, a Libero in testa Cancri duabus stellis omnino figurati. Liber enim ab Iunone furore obiecto, dicitur mente captus fugisse per Thesprotiam, cogitans ab Iovis Dodonaei oraculum pervenire, unde peteret responsum, quo facilius ad pristinum statum mentis perveniret. Sed cum venisset ad quandam paludem magnam, quam transire non posset, quibusdam asellis duobus obviam factis dicitur unum eorum deprehendisse et ita esse transvectus, ut omnino aquam non tetigerit. Itaque cum venisset ad templum Iovis Dodonaei, statim dicitur furore liberatus asellis gratiam retulisse et inter sidera eos collocasse. Nonnulli etiam dixerunt asino illi, quo fuerit vectus, vocem humanam dedisse. Itaque eum postea cum Priapo contendisse de natura et victum ab eo interfectum. Pro quo Liberum eius misertum in sideribus adnumerasse; et ut sciretur id pro deo, non homine timido, quia Iunonem fugerit, fecisse, supra Cancrum constituit, qui eius beneficio fuerat adfixus astris.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
