Latin
2.1.38 to 2.1.40
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.38-40
Not analysed yet
XXV. VIRGO. Hanc Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum, et eorum principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iustitiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis vitam agere consuesse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus officiosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines fuisse conversatam. Denique causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum genus hominum natum. Itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse. Sed hanc alii Fortunam, alii Cererem dixerunt, et hoc magis non convenit inter eos, quod caput eius nimium obscurum videtur. Nonnulli eam Erigonen Icari filiam dixerunt, de qua supra diximus. Alii autem Apollinis filiam ex Chrysothemi natam, et infantem Parthenon nomine appellatam; eamque, quod parva interierit, ab Apolline inter sidera collocatam. XXVI. SCORPIUS. Hic propter magnitudinem membrorum in duo signa dividitur, quorum unius effigiem nostri Libram dixerunt. Sed omnino totum signum hac de causa statutum existimatur: quod Orion cum venaretur, et in eo exercitatissimum se esse confideret, dixisse etiam Dianae et Latonae se omnia, quae ex terra oriantur, interficere valere. Quare Terram permotam, Scorpionem misisse, qui eum interficere monstratur. Iovem autem utriusque animum admiratum, Scorpionem inter astra conlocasse, ut species eius hominibus documento esset, ne quis eorum aliqua re sibi confideret. Dianam autem propter studium Orionis petisse ab Iove, ut idem illi beneficium daret petenti, quod Terrae ultro tribuisset. Itaque eum ita constitutum, ut, cum Scorpius exoriatur, occidat Orion. XXVII. SAGITTARIUS. Hunc complures Centaurum esse dixerunt; alii autem hac de causa negaverunt, quod nemo Centaurus sagittis sit usus. Hic autem quaeritur, cur equinis cruribus sit deformatus et caudam habeat ut Satyri. Dicunt enim nonnulli hunc esse Crotum nomine, Euphemes Musarum nutricis filium. Ut ait Sositheus tragoediarum scriptor, eum domicilium in monte Helicone habuisse et cum Musis solitum delectari, nonnumquam etiam studio venationis exerceri. Itaque pro merita diligentia magnam laudem assecutum; nam et celerrimum in silvis et acutissimum in musis factum esse. Pro quo studio illius petisse Musas ab Iove, ut in aliquo astrorum numero eum deformaret. Itaque Iovem fecisse; et cum omnia illius artificia uno corpore vellet significare, crura eius equina fecisse, quod equo multum sit usus; et sagittas adiunxisse, ut ex his et acumen et celeritas eius videretur. Caudam satyricam in corpore fixisse, quod iam non minus hoc Croto Musae, quam Liber Satyris sit delectatus. Ante huius pedes stellae sunt paucae et in rotundo deformatae, quas coronam eius ut ludentis abiectam nonnulli dixerunt.