# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.44-47

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.44 to 2.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.44

XXXI. CETUS. De hoc dicitur quod a Neptuno sit missus, ut Andromedam interficeret, de qua ante diximus; sed quod a Perseo sit interfectus, propter inmanitatem corporis et illius virtutem inter sidera conlocatum. XXXII. ERIDANUS. Hunc alii Nilum, complures etiam Oceanum esse dixerunt. Qui autem Nilum volunt vocari, propter magnitudinem eius et utilitatem aequissimum esse demonstrant, praeterea quod infra hunc quaedam stella sit, clarius ceteris lucens, nomine Canopos appellata. Canopos autem insula flumine adluitur Nilo. XXXIII. LEPUS. Hic dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam cum, ut oportebat, eum venatorem finxissent, voluerunt etiam significare aliqua de causa; itaque leporem ad pedes eius fugientem finxerunt. Quem nonnulli a Mercurio constitutum dixerunt, eique datum esse praeter cetera genera quadrupedum, ut alios pareret, alios haberet in ventre. Qui autem ab hac causa dissentiunt, negant tam nobilem et tam magnum venatorem, de quo et ante in Scorpionis signo diximus, oportere fingi leporem venari. Callimachum quoque accusari, quod cum Dianae scriberet laudes, eam leporum sanguine gaudere et eos venari dixisset. Itaque Oriona cum Tauro decertantem fecerunt. Leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt. Apud antiquos in insula Lero nullum leporem fuisse, sed ex eorum civitate adulescentium quendam, studio generis inductum, ab exteris finibus leporem feminam praegnantem attulisse et eius partum diligentissime ministrasse. Itaque cum peperisset, compluribus eius civitatis studium incidisse et partim pretio, partim beneficio mercatos omnes lepores alere coepisse. Ita non longo intervallo tantam multitudinem leporum procreatam, ut tota insula ab his occupata diceretur. Quibus cum ab hominibus nihil daretur, in semina eorum impetu facto omnia comederunt. Quo facto incolae calamitate adfecti, cum fame forent oppressi, communi consilio totius civitatis vix denique eos ex insula abegisse dicuntur. Itaque postea leporis figuram in astris constituisse, ut homines meminissent nil esse tam exoptandum in vita, quin ex eo polus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
