# De Astronomia Libri Quattuor 2.1.49-52

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 2.1.49 to 2.1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/2.1.49

XXXV. CANIS. Hic dicitur ab Iove custos Europae adpositus esse et ad Minoa pervenisse. Quem Procris Cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo beneficio canem muneri accepisse, quod illa studiosa fuerit venationis, et quod cani fuerat datum, ne ulla fera praeterire eum posset. Post eius obitum canis ad Cephalum pervenit, quod Procris eius fuerat uxor. Quem ille ducens secum Thebas pervenit, ubi erat vulpes, cui datum dicebatur, ut omnes canes effugere posset. Itaque cum in unum pervenissent, Iuppiter nescius quid faceret, ut Istrus ait, utrosque in lapidem convertit. Nonnulli hunc canem Orionis esse dixerunt, et quod studiosus fuerit venandi, cum eo canem quoque inter astra conlocatum; alii autem Icari canem esse dixerunt, de quo ante diximus. Quae multa proposita suos habent auctores. Sed canis habet in lingua stellam unam, quae ipsa Canis appellatur, in capite autem alteram, quam Isis suo nomine statuisse existimatur et Sirion appellasse propter flammae candorem, quod eiusmodi sit, ut prae ceteris lucere videatur. Itaque quo magis eam cognoscerent, Sirion appellasse. XXXVI. PROCYON. Hic ante maiorem Canem exoriri videtur, sed a nonnullis Orionis esse existimatur. Hac etiam de causa Procyon est appellatus, sed isdem omnibus historiis quibus superior Canis annumeratur. XXXVII. ARGO. Hanc nonnulli propter celeritatem Graece dixerunt Argo appellatam; alii quod Argus eius fuerit inventor. Hanc autem primam in mari fuisse conplures dixerunt, et hac re maxime stellis esse figuratam. Hanc navem factam Pindarus ait in Magnesiae oppido, cui Demetrias est nomen. Callimachus autem in isdem finibus ad Apollinis Actii templum, quod Argonautae proficiscentes statuisse existimantur in eo loco, qui Pagasae vocatur, ideo quod navis Argo ibi primum conpacta dicitur, quod est Graece pagasai. Homerus hunc eundem locum in Thessaliae finibus esse demonstrat; Aeschylus autem et nonnulli aiunt a Minerva quandam materiam loquentem eodem esse coniunctam. Sed huius non tota effigies inter astra videtur; divisa enim est a puppi usque ad malum, significans, ne homines navibus fractis pertimescerent.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
