Latin
2.1.53 to 2.1.55
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.53-55
Not analysed yet
XXXVIII. CENTAURUS. Hic dicitur nomine Chiron Saturni et Philyrae filius esse, qui non modo ceteros Centauros, sed homines quoque iustitia superasse. Aesculapium et Achillem nutrisse existimatur. Pietate igitur et diligentia effecit, ut inter astra numeraretur. Apud hunc Hercules cum deverteretur et simul cum Chirone sedens sagittas consideraret, fertur una earum decidisse supra pedem Chironis et ita eum interfecisse. Alii autem dicunt Centaurum miratum, quod tam brevibus sagittis tam magna corpora Centaurorum interfecerit, ipsum contendere arcum conatum, itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse. Pro qua re Iuppiter eius misertus inter sidera eum constituit cum hostia, quam supra aram tenens immolare videtur. Hunc alii Pholon esse Centaurum dixerunt, eum qui auspicio praeter ceteros plurimum valuisset; itaque ad Aram cum hostia venire Iovis voluntate figuratum. XXXIX. ARA. In hac primum dii existimantur sacra et coniurationem fecisse, cum Titanas oppugnare conarentur; eam autem Cyclopas fecisse. Ab ea consuetudine homines dicuntur instituisse sibi, ut cum aliquam rem efficere cogitarent, prius sacrificarent, quam agere incepissent. XL. HYDRA. In qua Corvus insidere et Crater positus existimatur; de qua hanc habemus memoriae proditam causam. Corvus Apollinis tutela usus, eo sacrificante, missus ad fontem aquam puram petitum vidit arbores conplures ficorum inmaturas; eas exspectans dum maturescerent, in arbore quadam earum consedit. Itaque post aliquot dies coctis ficis, et a corvo compluribus earum comesis, exspectans Apollo corvum vidit cum cratere pleno volare festinantem. Pro quo admisso eius dicitur, quod diu moratus sit, Apollo, qui coactus mora corvi alia aqua est usus, hac igitur ignominia eum adfecisse, ut quamdiu fici coquerentur, corvus bibere non possit, ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum vellet significare sitim corvi, inter sidera constituit cratera et supposuit hydram, quae corvum sitientem moraretur. Videtur enim rostro caudam eius extremam verberare, ut Istrus autem et complures tamquam sinat se ad crateram transire dixerunt Coronida Phlegyae filiam fuisse; hanc autem ex Apolline Aesculapiumprocreasse, sed postea Ischyn Elati filium cum ea concubuisse. Quod cum viderit corvus, Apollini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus, Apollinem pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et Ischyn sagittis confixisse.