Latin
2.1.62 to 2.1.65
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.62-65
Not analysed yet
Quinta stella est Mercurii, nomine Stilbon. Sed haec est brevis et clara. Haec autem Mercurio data existimatur, quod primus menses instituerit et perviderit siderum cursus. Euhemerus autem Venerem primam ait sidera constituisse et Mercurio demonstrasse. XLII. Praeterea ostenditur circulus quidam in sideribus, candido colore, quem lacteum esse nonnulli dixerunt. Eratosthenes enim dicit Mercurio infanti puero insciam Iunonem dedisse lacte; sed postquam rescierit eum Maiae filium esse, reiecisse eum ab se; ita lactis profusi splendorem inter sidera apparere. Alii dixerunt dormienti Iunoni Herculem suppositum, et experrectam id quod supra diximus fecisse. Alii autem Herculem propter nimiam aviditatem multitudinem lactis adpetisse neque in ore continere potuisse: quod ex ore eius profusum, circulum significasse. Alii dicunt, quo tempore Ops Saturno lapidem pro partu attulit, iussisse ei lacte praebere. Quare cum pressisset mammam, profuso lacte circulum deformatum, quem supra demonstravimus. Nos autem omnium corporum deformationem dicere instituimus. Hyginus The Miscellany The Latin Library The Classics Page