Latin
3.1.17 to 3.1.20
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 3.1.17-20
Not analysed yet
XIV. SAGITTA inter duos circulos, aestivum et aequinoctialem, supra Aquilae signum posita, dividitur ab eo circulo, qui utroque polo subiectus ad Cancrum et Capricornum pervenit. Huius acumen ad Equi pedum regionem spectat; altera pars ad humeros Ophiuchi tendit. Haec occidit Virginis ortu, oritur autem cum Scorpione. Habet omnino stellas IIII, quarum una in principio materiae, altera in medio, duae reliquae in eo loco quo ferrum solet affigi, diversae videntur. XV. AQUILA ala dextra non multum extra circulum aequinoctialem prodire, sinistra autem non longe a capite Ophiuchi figurata videtur. Praeterea rostrum eius a reliquo corpore dividit circulus, quem supra diximus a Cancro ad Capricornum pervenire. Media autem finitur ab eo, quem supra lacteum orbem demonstravimus esse. Haec occidit exorto Leone; exoritur autem cum Capricorno, habens in capite stellam I, in utraque penna I, in cauda I. XVI. DELPHINUS non longe ab Aquilae signo figuratus, incurvatione caudae novissimae tangit aequinoctialis circuli circumductionem, capite prope coniungens equi Pegasi rostrum. Hic exoritur cum Sagittarii posteriore parte; occidit autem cum Virgo exorta est a capitis fine. Habet autem in capite stellas II, supra caput ad cervicem versus II. Ad ea quae ini ventre velut pennae videntur, habet stellas III, in scapulis I, in cauda II. Omnino est stellarum VIIII. XVII. EQUUS arcticum circulum spectans, pedibus aestivum orbem, extremo ore caput Delphini tangere videtur, Aquarii manum dextram cervice sua coniungens et utrisque Piscibus clausus, quos in duodecim signis postea demonstrabimus. Huius in stellis corpus apparet usque ad umbilicum deformatum. Qui occidit cum Pisce de duobus primo, qui supra tergum eius est fixus; exoritur cum Aquario toto et cum Pisce, cum quo occidit, et manu Aquarii dextra. Hic habet in rostro stellas II obscuras, in capite I, in maxilla I, in utrisque auribus singulas, in cervicibus IIII obscuras, sed maxime lucet, quae capiti proxima apparet; in humero claram I, ini pectore I, in interscapilio I, in umbilico novissimam I, quae Andromedae caput vocatur; in genibus utrisque singulas, in utrisque poplitibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIII.