Latin
3.1.26 to 3.1.29
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 3.1.26-29
Not analysed yet
XXII. CANCER. Hunc medium dividit circulus aestivus ad Leonem et ad exortus spectantem, paululum supra caput Hydrae collocatum, occidentem et exorientem posteriore corporis parte hic habet in ipsa testa stellas II, quae Asini vocantur, de quibus ante iam diximus; in dextris pedibus singulas obscuras, in sinistro pede primo II, in secundo II obscuras, in tertio I, in quarto primo I obscuram, in ore I; in ea quae chela dexterior dicitur, tres similes, non grandes; in sinistra similes II. Omnino est stellarum XVII. XXIII. LEO spectans ad occasum supra corpus Hydrae, a capite qua Cancer instat usque ad mediam partem eius constitutus, medius aestivo circulo dividitur, ut sub ipso orbe priores pedes habeat collocatos; occidens a capite et exoriens. Hic habet in capite stellas III, in cervicibus II, in pectore I, in interscapilio III, in media cauda I, in extrema alteram, sub pectore II, in pede priore claram I, in ventre claram I et infra alteram magnam, in lumbis I, in posteriore genu I, in pede posteriore I claram. Omnino est stellarum XVIIII. XXIV. VIRGO infra pedes Bootis collocata, capite posteriorem partem Leonis, dextra manu circulum aequinoctialem tangit; at inferiorem corporis partem supra Corvum et Hydrae caudam habere perspicitur, occidens capite prius quam ceteris membris. Huius in capite est stella obscura I, utrisque humeris singulae, in utrisque pennis binae, quarum una quae est in dextra penna ad humerum defixa, protrygeter vocatur. Praeterea habet in utrisque manibus singulas stellas; quarum una, quae est in dextra manu maior et clarior, cum spicis conspicitur. In veste autem habet passim dispositas stellas X et in utrisque pedibus singulas. Ita est omnino stellarum XVIIII. XXV. SCORPIUS. Huius prior pars quae Chelae dicuntur, ita premuntur ab aequinoctiali circulo, ut eum sustinere videantur. Ipse autem pedibus Ophiuchi, de quo superius diximus, subditus, extrema cauda circulum hiemalem contingere videtur; neque longe est ab eo signo, quod pro hostia Centaurus ferre perspicitur. Occidit inclinato corpore, exoritur autem erectus a Chelis. Hic habet stellas in his, quae Chelae dicuntur, in unaquaque earum binas, e quibus primae sunt clariores; praeterea habet in fronte stellas III quarum media est clarissima, in interscapilio III, in ventre II, in cauda V, in acumine ipso, quo percutere existimatur, II. Ita est omnino stellarum XVIIII.