Latin
3.1.33 to 3.1.35
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 3.1.33-35
Not analysed yet
XXIX. PISCES. Horum alter notius, alter boreus appellatur, ideo quod unus eorum, qui boreus dicitur, inter aequinoctialem et aestivum circulum sub Andromedae brachio collocatus et arcticum polum spectans constituitur; alter autem est in zodiaco circulo extremo sub scapulis Equi non longe ab aequinoctiali circulo collocatus, spectans ad occasum. Hi pisces quibusdam stellis ut lineola ab Arietis pede primo coniunguntur. Quorum inferior ante occidere et exoriri videtur. Habet autem stellas XVII et boreus omnino XII. Coniunctio eorum habet ad aquilonem spectantes stellas III, ad alteram partem III, ad exortum III, in commissura III, omnino XII. Horum coniunctionem, quae a pede Arietis primo notatur Aratus Graece syndesmon hypouranion, Cicero nodum caelestem dicit; qui utrique volunt significare eum nodum non solum Piscium, sed etiam totius sphaerae esse. Quo enim loco circulus ab Arietis pede mesembrinos dicitur, qui meridiem significat, et quo loco is circulus mesembrinos coniungitur et transit aequinoctialem circulum, in ipsa coniunctione circulorum nodus Piscium significatur. Quare eum non modo Piscium, sed etiam caelestium nodum verum appellaverunt. XXX. PISTRIX a cauda media dividitur ab hiemali circulo, spectans ad exortum, rostro prope posteriorem Arietis pedem iungens. Huius priorem partem corporis, quae spectat ad exortum, prope alluere flumen videtur. Haec occidit exorto Cancro et Leone, exoritur autem cum Tauro et Geminis. Sed habet in extrema cauda II obscuras, ab eo loco usque ad reliqui corporis curvaturam V, sub ventre VI, omnino XIII. XXXI. ERIDANUS a sinistro pede profectus Orionis et perveniens usque ad Pistricem rursus diffunditur ad Leporis pedes et protinus ad antarcticum circulum tendit. Huius figurationem hiemalis circulus dividit ab eo loco, quo prope coniungitur Ceto. Hic Scorpione exorto occidere, exoriri autem cum Geminis et Cancro videtur. Habet autem stellas in prima curvatura III, in secunda III, item in tertia usque ad novissima VII. Omnino est stellarum XIII.