# De Astronomia Libri Quattuor 3.1.36-40

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, 3.1.36 to 3.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/3.1.36

XXXII. LEPUS autem infra sinistrum pedem Orionis per hiemalem circulum fugiens et ab eo inferiore parte corporis divisus, occidit Sagittario exorto, oritur cum Leone. Habet autem stellas in utrisque auribus singulas, in corpore passim dispositas II, in pedibus prioribus singulas. Ita sunt omnino VI. XXXIII. ORION. Hunc a zona et reliquo corpore aequinoctialis circulus dividit, cum Tauro decertantem collocatum, dextra manu clavam tenentem et incinctum ense spectantem ad occasum, et occidentem exorta Scorpionis posteriore parte et Sagittario exoriente, cum Cancro autem toto corpore pariter exsurgentem. Hic habet in capite stellas III claras, in utrisque humeris singulas, in dextro cubito obscuram I, in manu similiter I, in zona III, in eo quo gladius eius deformatur III obscuras, in utrisque genibus singulas claras, in pedibus singulas. Sunt omnino XVII. XXXIV. CANIS Leporem fugientem consequens posterioribus pedibus dividitur ab hiemali circulo, pedem dextrum Orionis paene suo capite coniungens, capite ad occasum spectans, sed caput ad aequinoctialem circulum tendit; occidens oriente Sagittario, exoriens autem cum Cancro. Hic canis habet in lingua stellam I, quae stella Canis appellatur, in capite autem alteram, quam nonnulli Sirion appellant, de quo prius diximus. Praeterea habet in utrisque auribus singulas stellas obscuras, in pectore II, in pede priore III, in interscapilio III, in sinistro lumbo I, in pede posteriore I, in pede dextro I, in cauda IIII. <Omnino> XX. XXXV. PROCYON. Hic in lacteo circulo defixus, pedibus aequinoctialem circulum tangit. Spectat ad occasum, ut inter Geminos et Cancrum constitutus. Qui quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon est appellatus. Hic autem occidit exorto Capricorno, exoritur cum Leone. Sed omnino est stellarum III. XXXVI. ARGO. Huius puppis hiemalem circulum et maioris Canis caudam contingens inferiore parte novissimae navis, inclinata antarcticum circulum tangit; occidens Sagittario et Capricorno exorto ut in mari collocata, exoriens autem cum Virgine et Chelis. Haec habet in puppi IIII, ad singula gubernacula ad primum stellas V, ad alterum IIII, circum carinam V, sub reiectu V, ad malum III. Ita tota est stellarum XXVI. Quae quare non sit tota in mundo collocata, prius diximus.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
