# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.1-2-16

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.1-4.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.1-2

keine pou kephale tei neisetai eichi per akrai
misgontai dysies te kai antolai alleleisi.
Idem Cicero dicit:
quod caput hic paulum sese subitoque recondit,
ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una.
De hoc Homerus quoque in Odyssea ita brevem noctem dicit esse, ut pastores cum alii exigant, alii reducant pecus, possit alius alium audire, cum unus propter noctem pecus reducat, alter propter lucem exigat. Sed nos ad propositum revertamur.
IV. Tertius ab aestivo circulo, qui hiemalis vocatur, his corporibus et eorum partibus finitur. Nam medium Capricornum dividens et pedes Aquarii, per caudam Pistricis ut traiectus videtur. Dividit etiam Leporem fugientem a cruribus et quadam parte corporis, et Canis sequentis pedes et Navis ipsius puppim, Centaurique cervices a reliquo corpore dividit. Scorpionis extrema cauda, quod acumen vocatur, eodem circulo coniungitur. Sagittarii arcus eodem orbe deformatur. Huius orbis infra terram sunt de partibus VIII partes V, supra terram autem III. Itaque fit brevior dies nocte, ut ante demonstravimus.
V. Quartum circulum zodiacum esse Aratus demonstrat; de quo ante iam diximus et posterius dicemus. Sed Aratus non, ut reliqui astrologi, ab Ariete XII signa demonstrat, hoc est vere incipiente, sed a Cancro, hoc est ipsa aestate. Nos autem, quoniam ab Ariete incipimus, ita protinus dicemus. In hoc enim circulo sic XII signa figurantur: Aries, Taurus, Gemini; in his tribus signis ver demonstratur et aequinoctium vernum. Cancer, Leo, Virgo; in his signis maxime aestas conficitur, sed sol incipit a Virgine iam transire ad aequinoctium autumnale. Chelae, Scorpius, Sagittarius; in his tribus signis autumnus efficitur, et aequinoctium autumnale. Capricornus, Aquarius, Pisces; in his tribus signis sol hiemem transire demonstratur. Etsi non sunt XII signa, sed XI ideo quod Scorpius magnitudine sui corporisduorum locum occupat signorum, e quibus prior pars Chelae, reliqua autem Scorpius vocatur. Priores enim astrologi, cum omnes res ad duodecim partes revocarent, ut menses et horas et latitudinem signorum, itaque et signa, per quae res omnes significantur, XII voluerunt esse.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
