# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.1-2

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.1-4.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.1

I. Quoniam in initio sphaerae circuli V quomodo efficerentur ostendimus, neque eos corpore siderum notavimus, et si duo novissimi nihil ad solis cursum pertinent, hoc est arcticos et antarcticos, de mediis tribus dicemus. Sed quoniam Aratus circulis IIII sphaeram plurimum valere dicit, neque eorum aperte quemquam demonstrat, voluntatem nostram apertius ostendemus et quemadmodum in initio fecimus, a boreo polo dicemus. Igitur aestivum circulum unum de quattuor esse dicimus, qui therinos tropikos vocatur, quo circulo aestatem confieri demonstravimus; etsi non nemo dubitat, quare non utrique circuli, hoc est aestivus et hiemalis, uno nomine appellentur, ideo quod quem nos aestivum diximus, nonnullis hiemalis fiat, et quo circulo hiemem effici diximus, eo circulo aliis aestas sit; qui si voluerint intellegere id ad nostram collocationem mundi esse demonstratum, qui inter aestivum circulum et arcticum sumus constituti, non ad illorum sphaeram, qui ab hiemali circulo antarcticum habitantes, nobis antipodes dicuntur, facilius ad nostram accesserint voluntatem. Si quis enim voluerit eorum, quos antipodas diximus, quod inferiore a nobis circulo constituti videntur, sphaeram facere, non inmerito nostrum hiemalem sibi aestivum circulum finxerit; aut si quis scriptor eorum mentionem faciens, obscure voluerit antipodas demonstrare et dixerit, quibus in Capricorno aestas summa, aut in Cancro hiems maxima fiat, non inperita ratione acutissime dixisse videbitur. Quodcumque enim nostris circulis contrarium dixerit, id illis erit rectum. Sed ne longiore sermone praeter consuetudinem utamur, ad inceptum revertamur.
II. DE AESTIVO. In aestivo circulo, de quo primum dicere instituimus, haec signa sive partes eorum perspiciuntur: capita Geminorum, Aurigae genu utrumque sinistrumque Persei crus et humerus sinister. Andromeda autem a pectore et manu sinistra dividitur, atque ita evenit, ut caput eius cum toto pectore et manu dextra videatur esse inter aestivum et aequinoctialem circulum, reliquum autem corpus inter aestivum et arcticum finem. Praeterea in eodem aestivo circulo pedes equi Pegasi positi videntur, et caput a reliquo corpore dividitur Oloris et alae sinisterioris ut volantis pars non magna. Ophiuchus humeris hunc circulum sustinere videtur ex una parte, id est aequinoctiali, ex altera parte Hercules pari ratione. Virgo prope hunc coniungens capite, inter hunc et aequinoctialem circulum collocata est, ut fulgens ad austrum. Leo a pectore ad lumbos dividitur, ut caput eius et corporis superior a cruribus pars inter hunc et arcticum circulum videatur, inferior autem pars inter aestivum et aequinoctialem. Cancer autem sic dividitur medius, ut inter oculos eius circulus traiectus videatur.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
