# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.17-21

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.17-4.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.17

VI. Sed quoniam VII circulis in prooemio propositis, de quattuor circulis mentionem fecimus, ne septem ex ordine demonstratis, aliquid a nobis obscurius dictum videatur, sed de VII superant III, arcticos, antarcticos et ille qui lacteus vocatur; itaque de his dicere incipiemus.
Arcticon igitur orbem sustinet caput Draconis cum reliqua corporis parte. Cepheus autem pectore suo circulum iungit. Eodem orbe nituntur et pedes maioris Ursae, praeterea sedile Cassiepiae cum pedibus eius nititur ipso circulo, et dextro pede genuque sinistro et pedis prioribus digitis is qui Engonasin vocatur, et manus sinistra Bootis exteriore parte circuli pervenit coniuncta.
Ad antarcticum autem circulum pervenit extrema navis Argo pedesque Centauri posteriores adiunguntur, priores autem paene contingere et Ara videtur prope adfixa et Eridani fluminis extrema significatio.
VII. Reliquum est nobis definire quem supra lacteum orbem demonstravimus. Is enim dividit Oloris extremam sinistram pennam, quae extra aestivum pervenit finem. Praeterea transit manum dextram Persei, et ab humero sinistro Aurigae perveniens sub manum eius dextram et Geminorum genua et pedes eius signi, quod Procyon vocatur. Hinc dividens aequinoctialem et aestivum circulum, tangit extremum finem mali, qui in Argo navi defixus videtur; deinde rursus revertens, genua Centauri dividit a reliquo corpore et extremam caudam terminat Scorpionis et arcum medium Sagittarii et Aquilae dimidiam partem, per eius transiens pennas.
VIII. Quoniam de huiuscemodi rebus exposuimus ordine, mundi rationem, et quemadmodum moveatur, protinus dicemus; et in duodecim signorum exortu quae deinde corpora consequantur, et quae perveniant ad occasum. Convenit nobis mundum ab exortu ad occasum verti, ideo quod videmus stellas ex oriente ad occidentem converti. Sic enim primum poterimus scire, qui sint exortus et qui occasus. Si enim nostrum aliquis adstiterit contra orientem, necesse est Arctos nobis a sinistris partibus esse. Cum id ita fiat, illud quoque necesse est, ut omnia a dextris partibus exorta in sinistris occidere videantur, de quo et ante diximus. Igitur cum videamus stellas exoriri et occidere, necesse est mundum quoque cum stellis verti. Sed nonnulli aiunt nihilominus id <e>venire posse, ut stante mundo, stellae exoriantur et occidant; quod fieri non potest. Si enim stellae vagae feruntur, neque mundus ipse vertitur, non possunt corpora stellis figurata incolumia aut certa permanere. Illud enim videmus, in toto mundo stellas erraticas esse V, neque horum cursum quemquam posse definire; Aratum ipsum negare se difficiles earum cursus interpretari posse. Quomodo igitur, cum V stellas nemo possit observare, tot milia quisquam possit pervidere, nisi qui permittit hoc, cursu stellarum posse nihilominus figuras corporum permanere? Quod si non est, tota sphaera ad irritum revocabitur. Quicumque enim sphaeram fecerit, non poterit efficere, ut sphaera stante nihilominus stellae versentur. Illud enim videmus, in extrema cauda Draconis stellam esse, quae in se vertatur et in eodem loco constet. Quod si omnes stellae vagae feruntur, hanc quoque loco moveri necesse est; quod non evenit. Igitur necesse est mundum quoque, non stellas verti.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
