Latin
Book 4, lines 4.1.22-4.1.23
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 4.1.22-23
Not analysed yet
IX. DE DIE ET NOCTE Quoniam ostendimus mundum cum stellis potius quam stellas per se verti, nunc reliqua dicemus. Cum enim traditum sit nobis prius noctem quam diem fieri, noctem dicemus umbram terrae esse, eamque obstare lumini solis. Etsi nonnulli dixerunt id solis cursu evenire, et cum pervenerit ad eum locum, ibi occidere dicatur, ibi montium magnitudine a nobis lumen averti solis, et ita noctem videri; quod si ita sit, nimirum eclipsin solis verius quam noctem dixerimus. Sed aliter esse ex ipsa sphaera intellegere licebit.
X. Horizon enim dividens ea quae videntur, et quae non apparent, ita definit sphaeram, ut semper VI signa de XII in hemisphaerio videantur supra terram, VI autem signa sint infra sub terra. Igitur cum in uno eorum sol nixus ferri videatur, ab eo circulo, qui horizon vocatur, exoritur, itaque incipit lucere, cum nihilominus ipse mundus vertatur cum reliquis signis. Sed quo facilius intellegatur, ponamus solem esse in Ariete, a quo duodecim signa instituimus numerare. Igitur cum sol sit in Ariete exoriente, dies est; qui cum vertente se mundo pervenit ad eum circulum, qui mesembrinos vocatur, efficit diei partem dimidiam. Sed sic etiam facilius intelligitur, et rursus ab eodem Ariete incipiemus. Cum Aries est exortus, praeter eum haec signa sunt in superiore hemisphaerio: Pisces, Aquarius, Capricornus, Sagittarius, Scorpio. Horum cum tria signa occiderint, hoc est Scorpius, Sagittarius, Capricornus et exorta sunt III signa quae Arietem sequuntur, hoc est Taurus, Geminis, Cancer, tunc fieri dimidium diem necesse est, et Arietem pervenire ad eum, quem mesembrinum esse circulum supra diximus. Cum autem cum reliquis signis ipse Aries occidit, et exortus est Leo, Virgo, tum Chelae exoriuntur et in superiore hemisphaerio vehuntur. Quae cum occiderint, rursus Aries exortus efficiet lucem.