# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.24-26

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.24-4.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.24

Sed ne in dubium veniat, cum Ariete occidente dixerimus Chelas exoriri, quid de reliquis signis in sphaera possit intellegi, sic invenietur. In quocumque signo sol fuerit exoriens, quodcumque ab eo signo septimo loco fuerit, id noctu primum exorietur et ita conficiet cursum. Mundus enim ipse semel in die av nocte verti videtur. Itaque evenit, ut ipsa signa XII semel in die ac nocte videri possint. Sed ne solis cursus, de quibus postea sumus dicturi, potius quam quod ante coepimus, enumeremus, ad inceptum revertamur. Diximus enim principium mundi esse noctem, deinde diem. Inter noctem et diem praeter umbram terrae nihil interesse arbitramur. Sed quoniam signorum supra et corporum exortus instituimus, ad hoc perveniemus.
XI. Igitur vertente se mundo per utrosque polos et axem, quem supra dimensionem sphaerae diximus esse, et ita sphaera collocata, ut unus polus semper sit super terram, alter numquam exoriatur, necesse est Arctos quoque et reliqua corpora, quae sunt in arctico circulo, numquam occidere, reliqua autem omnia exoriri et occidere, quod inferiora sunt ab eo circulo, quem numquam occidere diximus. Id enim posse fieri haec edocet causa. Videmus caput extremum Draconis, quod maxime Arcticon extra circulum prominet, quodam tempore ita occidere, ut exortus cum occasu permisceantur, ut et ante diximus. Si autem pars aliqua occidere de summo circulo videtur, necesse est omnia, quae sunt inferiora, exoriri et occidere. igitur convenit nobis sidera vertente mundo occidere et exoriri.
Praeterea hac inclinatione caeli, cum unus circulus ita sit erectus, ut numquam occidat, alter ita sit terrae subiectus, ut numquam exoriatur: quicumque circuli fuerint in sphaera, hoc est ab aequinoctiali ad polum, qui boreus appellatur, nullus erit eorum, qui non maiorem partem circumductionis habeat supra terram. Qui autem ab aequinoctiali fuerint circulo ad eum polum, qui notius appellatur, omnes inferiorem partem maiorem habebunt quam superiorem. Et quanto magis ad polum notium accesserint, hoc maiorem partem sub terra habere perspicientur; et quanto magis ad boreum finem venerint, hoc maiorem partem circuli supra terram tenere videbuntur. Quo enim erectior ipse polus fuerit, hoc magis et circuli eius erectiores videbuntur. Quod cum ita sit, si duo sidera simul fuerint orta, unum ab arctico, alterum ab antarctico circulo, serius occidet id sidus, quod ab arctico circulo fuerit exortum; ideo quod maiorem habet circumductionem sphaerae,quam quod a notio polo est ortum. Si autem simul occiderint, serius exorietur id signum, quod ab antarctico fuerit exortum; ideo quod tota illa collocatio mundi maiorem partem habet sub terra, quam illa pars, quae in boreo polo est finita. Et non modo signa quae sunt ad arcticon finem collocata, praestant iis corporibus, aut serius occidunt et ante exoriuntur, quam ea quae notio polo depinximus; sed ipsa quoque corpora inter se dissentiunt, ut si quod inferius sit signum, et id cum superiore exoriatur, tamen serius occidat. E contrario itaque si qua sunt signa ab aequinoctiali circulo ad notium polum figurata, horum si qua signa pariter exorta fuerint, citius occident quam ea, quae proxime polum accedunt. Evenit etiam, ut non modo quae simul exorta sidera, ex his serius occidant, quae proxime arcticum circulum sunt collocata, sed etiam si qua eorum ante exorta fuerint, quae sunt ad notium polum finita, tamen ante occidant quam ea corpora, quae in boreo polo figurata esse supra demonstravimus, ideo quod maiore circumductione sphaerae utuntur ea corpora, quae ab aequinoctiali circulo ad arcticum finem sunt constituta.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
