# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.27-28

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.27-4.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.27

Igitur ostendimus, qua inclinatione mundi sphaera sit constituta. Nunc ad XII signa revertamur, et quorum quae de reliquis corporibus occidant aut oriantur, commemorabimus et initium ab Ariete faciemus.
XII. Arietis exortu sinistra pars Andromedae provenire, Ara autem occidere videtur. Cum eodem sidere exoritur et Persei [110] caput usque ad umbilicum, ut dubium videatur, zona eius utrum usque extremo Ariete, an Tauro primum exoriente prodeat ad lucem. Tauro autem exorto, quae prius dubia fuerunt, omnia sunt certa. Nam et Ara supra memorata omnino occidit, et Perseus totus est exortus, et Aurigae caput cum reliquo corpore dumtaxat ad sinistrum pedem videtur, et Pistrix a cauda exoriens perspicitur. Hoc signo primum occidere Bootes videtur, etsi cum IIII signis occidit. Neque tamen totus ad terram potest pervenire; nam manus eius sinistra, circulo arctico conclusa, neque oritur neque occidit. Geminis exorientibus, tota iam Pistrix et fluminis Eridani prior pars apparet, et Orion exoriri videtur. Occidit autem Ophiuchus a pedibus genuum fine. Cancer exoriens obscurat dimidiam partem Coronae Pistricisque caudam, et notium piscem, et caput cum reliquo corpore ad umbilicum eius qui Engonasin vocatur; Ophiuchum a genibus ad humeros, et Anguem totum praeter caput et cervicem, quae ex aestivo circulo tendit ad Coronam. Booten prope totum terra tenet tectum. Exoritur autem et Orionis corpus ad zonam et Eridanus totus apparet. Exortu Leonis reliqua pars occidit Coronae, cum capite et cervicibus Anguis, et Ophiucho. Engonasin autem qui vocatur, eius praeter sinistrum genu et pedem nihil apparet, et Bootes totus obscuratur. Exoritur autem caput Hydrae cum Lepore toto, et Procyon cum pedibus prioribus Canis maioris, et Aquila tota. Virgo autem exoriens non pauca sidera obscurat. Nam statim Lyra occidit cum Sagitta et Delphino, et Oloris a capite corpus ad caudam prope occidit, et Fluminis prior pars et Equi caput cum cervicibus. Exoritur autem Hydra fine Crateris, et Canis totus, et navis Argo fine totius veli. Chelis exorientibus, videtur et Bootes exoriens totus, et tota navis apparet Argo, Hydraque praeter acumen extremum caudae, quod est sub terra. Exoritur autem genu et sura eius dextra qui Engonasin vocatur. Hunc eadem nocte occidere et exoriri licet videre. Reliquum autem corpus cum Scorpionis et Sagittarii provenit parte. Praeterea cum Chelis exoritur cauda Centauri; occidit reliquum corpus Pegasi, et Oloris extrema cauda, et Andromedae caput cum umbilico Pegasi, et Pistrix reliquo corpore ad cervices, ut caput eius solum videatur; et caput Cephei, pendens ad Pistricis occasum, cum manibus et humeris pervenit ad terram. Scorpione exoriente, duae partes Fluminis occidunt, et reliquum corpus Andromedae cum capite Ceti. Occidit etiam Cepheus capite ad humeros, quae pars est extra arcticum circulum constituta; obscuratur etiam Cassiepia, resupina occidens. Exoritur autem Corona, quae ante Centauri pedes iacere existimatur, et reliquum corpus Hydrae, quod caudae reliquum esse supra diximus. Provenit etiam et corpus Centauri, quod equina figura videtur, et ipsius hominis caput, et hostia, quam tenere supra diximus; denique et id corpus, qua fine pedes eius sunt priore. Ophiuchi autem dumtaxat caput exoritur, et ipsius Anguis caput, quod est contra Coronam. Sagittarium exorientem Ophiuchus totus exoriens insequitur, et Anguis qui ab eo tenetur; caput eius qui Engonasin vocatur, et sinistra manus eiusdem; deinde Lyra tota cum Cephei capite et humeris exit ad lucem. Occidit autem Canis maior cum Orione toto, et Lepore, et Aurigae superiore parte corporis, praeterea caput et pedes eius. Occidit etiam totus Perseus praeter crus et pedem dextrum. Argo autem puppim solam relinquens, pervenit ad terram. Capricornus exoriens haec sidera ad terram premere videtur: reliquam figuram Navis et signum, quod Procyon vocatur. Eodem tempore et reliquum corpus occidit Persei. Exoritur autem Olor cum Aquila et Sagitta Ara, quam proximam esse notio polo diximus. Aquarius exoriens ad dimidiam partem corporis, Equi pedes secum de terra ducit, et caput cum cervice Pegasi. At contra Centaurus a cauda ad humeros virilis corporis occidit cum Hydrae capite et cervicibus. Piscibus exorientibus, occidit reliquum Hydrae corpus, et ipse Centaurus; exoritur autem piscis, qui notius vocatur, et Andromedae dextra pars corporis.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
