# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.29-31

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.29-4.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.29

XIII. Sic igitur orientibus XII signis, reliqua corpora occidere et exoriri videntur. Sed ut ante diximus, nunc protinus de solis cursu dicemus.
Necesse est enim solem aut ipsum per se moveri, aut cum mundo verti uno loco manentem. Quod si maneret, necesse erat eodem loco occidere et exoriri, a quo pridie fuerat exortus, quemadmodum signa eodem loco semper oriuntur et occidunt. Praeterea si ita esset, necesse erat dies et noctes omnes aequales esse; ut quam longus hodiernus fuerit, tam longus semper sit futurus, item nox simili ratione semper aequalis permaneat. Quod quoniam non est, illud quoque necesse est, cum videamus esse dies inaequales, et solem alio loco hodie occasurum, et alio heri occidisse. Si igitur aliis locis occidit et oritur, necesse est eum moveri, non stare.
Solem autem contra mundi motum currere, sic possumus intellegere. Evenit enim, ut duabus in causis sidera non possimus videre. Quarum una est, cum abierint infra terram, nostrum quoque effugere conspectum, ita ut inferius hemisphaerium ostendit. Altera autem est ratio, quod propter fulgorem solis et vim maximam luminis sidera obscurentur, sive quod stellis obsistit, ne candor earum ad nostros perveniat adspectus; sive sui magnitudine luminis officit nostris, ne praeter eius ignem aliam rem superiorem perspiciamus; quod magis veri simile videtur. Neque enim solis ignem eiusmodi videmus, cuiusmodi reliquos ignes intellegimus, sed ita lumen avertit nostrum, ut ipse quoque nobis non igneus, sed albus videatur esse; praeterea in unaquaque nocte XI signa necesse est apparere, ideo quod uno signo sol ipse nixus, iter conficere videtur, cuius figuram corporis ipse suo lumine obscurat; cum eo enim signo et occidere et exoriri videtur. Nonnulli dicunt nos XII signa dumtaxat hac ratione perspicere posse, si in eius signi prima novissimave parte consistat. Habent enim XII signa partes eiusmodi, ut unumquodque eorum in longitudine habeat partes XXX, in latitudine autem partes XII. Itaque evenit, ut in longitudine signorum annus, in latitudine autem dies sit. In parte prima signi nihilominus reliquum corpus eius signi videri posse nonnulli dicunt, ut simili ratione et si fuerit in extrema parte signi; quod fieri non potest. Nam cum sol sit in qualibet parte signi et exoriatur, ita magnum videtur habere fulgorem, ut omnia sidera obscuret. Illud tamen potest evenire, ut cum sol sit in prima parte signi et occidat, reliquum corpus eius signi appareat. Sed certius et verius est XI signa quam XII apparere posse.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
