# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.37-39

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.37-4.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.37

Hac igitur ratione potes scire neque solem, neque lunam contingere stellas, et nihilominus per zodiacum circulum verti. Hinc etiam possumus intellegere lunam minorem esse sole. Omnia enim quae proxima sunt nobis, maiora necesse est esse, quam quae longo discedente intervallo videmus. Igitur lunam videmus proxime nos esse, neque eam maiorem aspectui nostro esse quam solem. Illud quoque necesse est, cum sol non longe absit a lune et a nobis maior videtur, si prope nos accesserit, multo maiorem futurum. Praeterea necesse est, ut ante diximus, aut nullam stellam erraticam esse, aut solem cum luna pariter ut reliquas stellas errare. Si enim quisquam mihi potest demonstrare V stellarum cursum, et dicere, quod hodie quaeque earum ad aliud transeat signum, quemadmodum de sole et luna fieri videmus, et nihilominus suum efficit cursum, non est erratica. Si autem dubium est, quod hodie transeat et ad aliud signum compari ratione cum luna feratur, et suum cursum dirigat, quemadmodum stellae quae sunt dubiae, necesse est has quoque errare. Sed non evenit ut errent, praesertim cum suo tempore ad cursum revertantur. Igitur ne stellae quidem, cum certo tempore ad suum signum revertantur, possunt errare, nisi forte volumus accipere excusationem, quod duo corpora magna facilius possint observari, quam singulae stellae, quae non certos cursus conficientes videntur apparere.
XV. Sed stellas V nonnulli has aiunt esse: Veneris, Mercurii, Iovis, Solis, Martis; e quibus esse maximam colore candido, nomine Hesperum et eam appellari. Haec stella non abest a sole longius duobus signis, infra eius circulum collocata, sicut ante diximus; apparens maxime noctu, sed toto mense non plus undevicies potest videri. Sed totus Hesperus incertos efficit cursus, non eodem tempore ad praeteritum transiens signum.
XVI. Secunda stella est Mercurii, nomine Stilbon, totus acuto lumine, sed in aspectu non magnus. Hic autem a sole non longius abest signo uno. Qui semper eosdem cursus efficiens, modo nocte prima, modo autem ad solis exortus incipit apparere. Nonnumquam etiam perpetue signis quattuor est cum sole; rediens autem cum sole non amplius est tertiam partem signi.

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
