# De Astronomia Libri Quattuor 4.1.40-44

Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor, Book 4, lines 4.1.40-4.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-astronomia-libri-qvattuor/4.1.40

XVII. Iovis autem stella nomine Phaenon, corpore est magno, figura autem similis Lyrae. Hic autem XII signa annis totidem transigere existimatur, et unoquoque anno nusquam apparere dicitur, non minus dies XXX, nec plus XL. Sed tunc maxime obscuratur, cum occidit cum sole; exoriens autem apparet ante quam sol.
XVIII. Solis stella nomine Phaethon, corpore est magno, colore autem igneo; similis eius stellae, quae est in humero dextro Orionis. Hic per XII signa assidue ferri videtur. Nonnumquam etiam cum solis ipsius sideribus apparet, modo aliis partibus adiectis circuli. Hanc stellam nonnulli Saturni esse dixerunt, redire autem ad signum annis XXX et quotannis non apparere non minus dies XXX, nec amplius XL.
XIX. Reliquum est nobis de Martis stella dicere, quae nomine Pyrois appellatur. Hic autem non magno est corpore, sed figura similis est flammae. Nonnumquam autem cum ipsius solis sideribus concurrens, omnia pervolat signa, secedens a primo signo non longius biennio.
Quod ad quinque stellas pertinet, ad hoc satis arbitramur dictum; nunc autem demonstrabimus, quibus de causis menses intercalentur, quoniam tempus omne metitur die et nocte, mense et anno. De quibus diem nobis definierunt, quamdiu sol ab exortu ad occasum perveniat; noctis autem spatium constituerunt esse, quamdiu sol ab occasu rursum ad exortum revertatur; mensem autem, quamdiu luna zodiacum circulum perducat. Annum voluerunt esse, cum sol ab aestivo circulo redit. * * * *
Hyginus The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Hyginus, DE ASTRONOMIA LIBRI QVATTUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus.html.
