# De Munitionibus Castrorum 1.1-3

Hyginus, De Munitionibus Castrorum, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-mvnitionibus-castrorvm/1.1

1. Nunc papilonum tensionem cohortium supra scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes X, accipit incrementum tensurae pedes II, tegit homines VIII. Plena centuria habet milites LXXX; erunt papiliones X, qui occurunt in longitudine pedum CXX. Nam quod ad latitudinem hemistrigii pedum XXX attinet, papilioni dantur pedes X, armis pedes V, iumentis pedes IX, fiunt pedes XXIV. Hoc bis, XLVIII, cum praetendunt, efficitur striga pedum LX, reliqui pedes XII, qui conversantibus spatio sufficient. Haec pedatura ad plenas legionis [centurias] est compulata. Ex quibus in vigiliis singulis [quaterni] erunt, et non plus quam octonos papiliones singulae tendunt. Ita fit, ut centurio eorum in eadem pedatura eorum papilionum tensionem alioquin plus dari oportuisset. 2. Legiones, quoniam sunt militiae provinciales fidelissimae, ad vallum tendere debent, ut opus valli tueantur et exercitum gentibus mixtum suo numero corporali in muro tene[ant]. Quando autem supplementa plura fuerint, ubi necesse est cohortis pedaturam extendere, servata latitudine hemistrigii, et id pede manente, iam mutabimus, ut quis fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per CCXL in modum formae subiectae, vel LX per CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim pedes per DCCXX cohors una occupat; nunc, quotiens latitudo duplicatur, longitudo partes minuet. Quod[si] legiones plures acceperimus et supplementa pauciora, ut necessarium sit cohortes circa vallum crebrius ponere, convertimus pedaturam: quod fuerit signis, tabulinum; [sig]num hemistrigii mutabimus ratione tensurae suae. Cuiusque generis subiecimus. Aliqua cohors CL, per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest, devitari debet de eo, quod centuriae suo ordine tendere non poterunt et pedatura cohortis uno pariter nudabitur, sicut forma subiecta est. 3. Cohors prima causa signorum et aquilae intra viam sagulariam, et quoniam duplum numerum habet, duplam pedaturam accipiet, ut puta signis pedes CXX, tabulino pedes CCCLX, vel signis CLXXX, tabulino pedes CCXL, formae ratio, ut reliquae. Igitur si legiones impares, hoc est tres, acceptae fuerint, duae primae lateribus praetorii per rigorem viae sagularis tendere debebunt, alia in praetentura similiter per rigorem viae sagularis intrantibus portam praetoriam parte laeva; dextra cohortes contrariae tendant, ut possit exercitus combinatus educi.

---

Hyginus, DE MVNITIONIBUS CASTRORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus/hyginus6.shtml.
