# De Munitionibus Castrorum 1.16-20

Hyginus, De Munitionibus Castrorum, 1.16 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-mvnitionibus-castrorvm/1.16

16. Nunc, ut suo referam loco, ad alam miliariam. Turmas habet XXIV, in eis decuriones, duplicarii, sesquipilarii, iidem qui et numerus turmarum, stabunt. Equos singuli decuriones ternos, duplicarii et sesquipilarii binos. Sic super numerum equorum mille, deductis singulis, qui in numerum computantur, XCVI. Ala quingenaria turmas habet XVI, decuriones et reliqua prout numerum turmarum, amplius equos ut supra LXIIII. Et ideo in singulis equitibus terni pedes computantur, nihil deducitur. In eo pede praefectus alae pedaturam accipiat, et principales eorum aliquo laxius tendant; alioquin singuli binos pedes et semisses acciperent. 17. Quantum autem ad retenturam pertinet, via, quae est super praetorio, per cuius rigorem utraque parte, cum maior exercitus est, hoc est quinque legiones et supra, portae quintanae dari solent, accipere debet latitudinem pedum XL; si portae ibi datae fuerint, L pedes accipiet, et cognominatur etiam quintana causa copiarum. 18. Quaestorium dicitur, quod aliquando quaestores ibi pedaturam acceperint; quod est supra praetorium in rigore porta, quae cohortibus decimis ibi tendentibus decimana est apellata. Quaestorium minore esse debet latitudine quam praetorium, ut strigae statorum posticum praetorii proximi sint. In quo maxime legati hostium et obsides; et, si qua praeda facta fuerit, in quaestorio ponitur. 19. Lateribus eiusdem tendere debent ad viam quintanam centuriae statorum, ut posticum praetorii tueantur et proximi sint praetorium; quibus duplam pedaturam adsignabimus, quod eisdem tentoriis utantuer quibus cohortes praetorii. Super quos cohors peditata quingenaria vel equitata, prout strigae magnitudo fuerit, poni debebit. Et per reliquas strigas cohortes peditatae vel equitatae ad viam quintanam spectare debebunt, et supra symmachares et reliquae nationes tendere debebunt; et rliquae nationes tendere debebunt; et ita fiet, ut omni parte nationes et supra scripta contineantur. 20. Viae sagulariae XXX pedes sufficient; [si] quinque legiones fuerint, XL pedes latitudinis accipere debebit. Scholae cohortium principiis, ubi munera legionum dicuntur, in scamno legatorum contra aquilam dari debent.

---

Hyginus, DE MVNITIONIBUS CASTRORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus/hyginus6.shtml.
