Latin · ~7 min
1.21 to 1.26
Hyginus, De Munitionibus Castrorum 1.21-26
Not analysed yet
21. Castra, in quantum fieri potuerit, tertiata esse debebunt, ut flatus aurae aestus exercitus leniat. Hoc dixi tertia[ta], ut puta longum pedes CI)CI)CCCC, latum pedes CI)DC. Si longiora fuerint, classica dicintur nec bucinum in tumultu ad portam decimanamfacile poterit exaudiri; si latiora fuerint, proxime quadraturam sequens est dictatio. 22. Quantum attinet ad ea, quae sunt necessaria, satis puto diligenter rettulimus, et, si quae rationes adhuc fuerint necessariae, suo referam loco. Praeterea munitionem caastrorum et soli lectionem [in] statuenda metatione, item iniquitates locorum vitandasne praeterisse videar, breviter in parte ima exponam. 23. Interim ostendam inceptationem metationis e numeros compositae formae recognoscamus. Admonebimus itaque, quis ubi tendere debeat. Lateribus praetorii cohortes praetoriae et equites praetoriani, equites singulares imperatoris, alae miliariae vel quingenariae, si pedatura permiserit; vexillarii et cohortes secundae vel peditatae quingenariae super cohortes primas. 24. Praetendunt alae miliariae vel quingenariae, Mauri equites, pannonii veredarii, classici omnes ideo praetendunt, quod ad vias muniendas primi exeunt, et quo sint tutiores, a Mauris equitibus et Pannoniis veredariis operantes protegentur; qui a cohortibus proximi tendere debent. Ut vexillarii legionum, item exploratores in striga cohortis primae. 25. Retendunt cohortes equitatae miliariae vel quingenariae, quarum rationes subieci. Omnes miles provincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta per totam longitudinem hemistrigii, eques autem duo semis adiecta quinta. Nunc quotiens numeros acceperimus, ut retenturam computemus, cohortes equitatas ad numerum peditum redigimus, ut equitibus cum cohortibus suis pedaturam facilius adsignemus. 26. Habet itaque cohors equitata miliaria equites CCXL, quod redigo ad peditem, ut pedem, quod aaccipit miles, redigo ad duo semis, quod accipit eques. Fit, dimidia sumpta, ductum quinquies. Sic tractabimus numerum equitum. Fit CXX, quinquies, fit DC. Accedunt ex ea cohorte miliaria, detractis equitibus, reliqui pedites DCCLX; fit cum superiore CI)CCCLX. Meminerimus itaque, ad computationem cohortis equitatae miliariae pedaturam ad CI)CCCLX dari debere.