# De Munitionibus Castrorum 1.33-37

Hyginus, De Munitionibus Castrorum, 1.33 to 1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hyginus/de-mvnitionibus-castrorvm/1.33

33. Occupantur numero militum latere praetorii pedes [C]CCCXX, stationi pedes LX, in vias pedes [X]L, quod fere in hac latitudine ita fuerit dispositio: fiunt DC pedes. 34. Nunc praetenturam ut componamus, numerum equitum alarium, qui sunt reliqui, computemus. Fiunt IIII milia, partis dimidiae II milia. Accipere debet ala miliaria signis pedes CL, tabulino pedes DC. Hac ratione pedes CL efficiunt hemistrigia [V]. Accipit eques III pedes in longitudine pedum DC; sumo partem tertiam, ut habeam equitum numerum, qui in ea longitudine tendent. Fit CC, erit hemistrigii unius; et nunc hemistrigia ducimus V, quinquies CC fit CI): alae miliariae pedatura. 35. Reliquum autem numerum sicut retenturam computemus, ut sciamus similiter, quot hemistrigia nascantur. Fit numerus cum pedatura valetudinarr, veterinarii et fabricae, qquae in unum ad DC homines computantur, VIIII milia. Sumimus dimidiam, fit IIII milia D. Hemistrigium partis dimidiae est DC pedum per longitudinem, quod [D] homines capit, sitque, [ut] diximus, peditem adiectam quintam ad pedem accipere. Nihil itaque intersit, ad numerum computatum quintam partem adiciamus, an vero ex longitudine, ut nunc. DC pedum deducamus partem sextam. Reliqui quingenti, tot homines capiet hemistrigium. 36. Sed habemus numerum IIII milia, videmus, quotiens habeo; quod est octies. Totidem hemistrigia nascantur. Fit CCXL, et superiores computati alarium pedes CCC: fit in unum DXL. Poterit esse tensura tensura cohortium III, faciunt pedes DCCXX, ex quibus decedit, quod numerus occupat, pedes DXL: reliqui pedes CLXXX, quo VI hemistrigia nascantur. Ut nunc vicenaria via super cohortem primam, item numero quattuor, pedum denum: fit in vias pedes LX. Reliqui pedes CXX, quos scamnis tribunorum et legatorum, singulis LX pedes, adsignabimus. 37. Nunc si dantur mille homines super numerum compositum, in eadem pedatura locus adsignetur; sic faciemus. Quoniam partis dimidiae D esse constat, quos capiet hemistrigium, deducamus scamnis pedes X et viam inter alas tollamus, quae tunc datur, si pedatura permittet. Fiunt pedes XXX: erit hemistrigium, quod D homines postea acceptos recipiet.

---

Hyginus, DE MVNITIONIBUS CASTRORVM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/hyginus/hyginus6.shtml.
