Latin
1.50 to 1.57
Hyginus, De Munitionibus Castrorum 1.50-57
Not analysed yet
50. Vallum loco suspectiori extrui debet cespite aut lapide, saxo sive caemento. Sufficit latum pedes VIII, altum pedes VI; et lorica parva fit similiter ante portas, ut titulum ad fossam, ad vallum. Causa instructionis sanctum est cognominatum. 51. Cervoli trunci ramosi. Ad hos decurritur, si soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque lapide mobili nisi copiosum vallum extrui potest nec fossa fieri, ut non ripae decidant. 52. Quotiens cervoli desunt et est locus suspectior, armorum ordinibus IIII castra muniunt, ut per singulos ordines vigiliae crebrius ponantur; et equites alterna vice castra circuire debent. Si in pacato, solummodo tuendae disciplinae causa unus ordo armorum sufficit, et vigiliae rarius constituuntur. 53. Aggeribus autem ita fit vallum, si locus petrosus aut arenosus fuerit, quod sine dubio aggere facto munitionem castris praebet. 54. Angulos castrorum circinari oportet, quia coxas efficiunt instabiliuntque opus propugnationem tutans. Circinari debebunt ex angulis cohortium, qui efficiunt latitudinem operis pedum LX, usque quo lineas exteriores comprehenderis, quae efficiunt partem quartam. 55. Similiter clavicula circinatur ex linea interiore valli, puncto medio porte, adaperto circino ad cardinem portae. [Ex] eo medio praeter viam circinabis in eandem lineam, quae centro serviet. Item, puncto manente, adicies latitudinem valli et iterum circinabisin eandem lineam, ut intrantes semper detecti sint et advenientes in recto cursu excludant[ur]; nomenque ab effectu clavicula trahet. 56. Nam quod attinet ad sollicitudinem instituendae metationis, primum locum habentquae ex campo in eminentiam leniter attolluntur, in qua positione porta decimana eminentissimo loco constituitur, ut regiones castris subiaceant. porta praetoria semper hostem spectare debet. Secundum locum habent, quae in plano constituuntur, tertiuim, quae in colle, quartum, quae in monte, quintum, quae in loco necessario, unde et necessaria castra dicuntur. 57. Praecipue observari debebit via quae lateribus castrorum supersit. Cetera quocumque latere flumen sive fontem habere debebis in qualicumque positione castrorum. Iniqua loca, quae a prioribus novercae appellantur, omni modo vitari debent. Ne mons castris immineat, per quem supervenire hostes aut prospicere possint, quid in castris agatur; ne silve celatura hostes adiaceat neve fossa [aut] valles, per quas obrepi castris occulte possit; ne vicini fluminis torrentes subita tempesta[te] castra inundent.