# De Sancta Anastasia 1.1-2

Iacobus de Voragine, De Sancta Anastasia, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancta-anastasia/1.1

Anastasia nobilissima Romanorum filia, Praetaxati illustris, sed pagani. A matre sua Fantasta Christiana et a beato Chrysogono fidem Christi edocta est. Tradita autem Publio in uxorem languorem simulans semper se ab eius consortio abstinebat. Qui audiens eam cum una tantum ancilla in vili habitu Christianorum carceres circuire et iis necessaria ministrare fecit eam artissime custodiri, ita ut etiam eidem alimoniam denegaret volens autem eam sic perimere, ut posset in eius largissimis possessionibus lascivire. Putans igitur se mori dolorosas epistolas Chrysogono mittebat et ille consolatorias remittebat. Interea vir eius moritur et illa a carceribus liberatur. Haec habebat tres ancillas pulcherrimas, quae sorores erant. Quarum una dicebatur Agapete, altera Thionia et altera Irenia. Quae cum Christianae essent et praefecti monitis nullatenus oboedirent, in cubiculum eas reclusit, ubi coquinae utensilia servabantur. Praefectus autem in earum ardens amorem ad eas ivit, ut suam libidinem exerceret. Qui in amentiam versus putans se tractare virgines cacabos, patellas, caldaria et similia amplectens osculabatur et, cum ex hoc satiatus fuisset, foras exiit nigerrimus et deformis et vestimentis concisis. Quem servi, qui eum pro foribus exspectaverant, sic aptatum videntes cogitantes, quod in daemonem versus esset, eum verberibus affecerunt et fugientes solum reliquerunt. Cumque imperatorem adiret, ut de hoc conqueretetur, alii virgis percutiebant, alii lutum et pulverem in eum proiciebant suspicantes, quod in furiam versus esset. Oculi autem eius tenebantur, ne sic se defornem videret. Videbatur enim ei, quod ipse et omnes albis vestibus essent induti. Quapropter mirabatur plurimum, cum sic eum omnes deridebant, quem in tanto honore habere consueverant. Putans vero, cum sic se deformem ab aliis didicisset, quod puellae sibi per artem magicam hoc fecissent, iussit eas coram se exspoliari, ut eas saltem nudas aspiceret. Sed statim earum vestimenta sic corporibus adhaeserunt, ut nullo modo exui valerent. Praefectus autem prae admiratione ita obdormivit stertens, quod etiam a pulsantibus non poterat excitari.

---

Iacobus de Voragine, De Sancta Anastasia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/anast.shtml.
