Latin · ~6 min
1.3 to 1.6
Iacobus de Voragine, De Sancta Anastasia 1.3-6
Not analysed yet
Tandem virgines martyrio coronantur et Anastasia ab imperatore cuidam praefecto traditur, ut, si eam sacrificare faceret, postmodum in uxorem eam haberet. Cumque eam in thalamum induxisset et eam amplexari vellet, statim caecus effectus est. Deos adiit quaerens, si evadere posset. Responderunt dicentes: "Quia sanctam Anastasiam contristasti, nobis traditus es et amodo semper nobiscum in inferno torqueberis." Cumque domum reduceretur, inter manus puerorum vitam finivit. Tunc Anastasia alii praefecto traditur, ut eam in custodia detineret. Audiens enim, quod infinitas possessiones haberet, privatim dixit ei: "Anastasia, si vis esse Christiana, fac, quod praecepit Dominus tuus. Ille enim praecepit: 'Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet etc.' Omnia igitur, quae habes, mihi da et vade, quo volueris, et vere Christiana eris." Cui illa respondit: "Deus meus praecepit: 'Vende omnia, quae habes, et da a pauperibus et non divitibus.' Cum ergo dives sis, contra praeceptum Dei facerem, si aliquid tibi darem." Tunc Anastasia diro carceri fame crucianda traditur, sed a sancta Theodora, quae iam per martyrium coronata fuerat, per duos menses esca coelesti pascitur. Tandem cum ducentis virginibus ad insulas Palmarias ducta est, ubi multi propter nomen Christi fuerant relegati. Post aliquos vero dies praefectus omnes ad se vocavit et Anastasiam ad palos ligatam ignibis concremavit. Alios vero diversis suppliciis interemit. Inter quos unus erat, qui pluries propter Christum multis divitiis spoliatus semper dicebat: "Christum saltem mihi non auferetis. Apollonia autem corpus sanctae Anastasiae in viridario facta ibi ecclesia honorifice sepelivit. Passa est autem sub Diocletiano, qui coepit circa annos Domini CCLXXXVII.