Latin · ~7 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancta Maria Magdalena 1.1-3
Not analysed yet
[. . .] Cum autem quadam die Maria Magdalena praedicaret, praedictus princeps dixit ei: "Putas posse defendere fidem, quam praedicas!" Cui illa: "Equidem illam defendere praesto sum, utpote quotidianis miraculis et praedicatione magistri mei Petri, qui Romae praesidet, roboratam." Cui princeps cum coniuge dixit: "Ecce dictis tuis per omnia obtemperare parati sumus, si a Deo, quem praedicas, nobis filium impetrabis. -"Propter hoc"' inquit Magdalena, "non remanebit." Tunc beata Maria pro ipsis Dominum exoravit, ut sibi filium concedere dignaretur. Cuius preces Dominus exaudivit et matrona illa concepit. Tunc vir eius coepit velle proficisci ad Petrum, ut probaret, si, ut Magdalena de Christo praedicaverat, sic veritas se haberet. Cui uxor dixit: "Quid est, domine! Putasne sine me proficisci! Absit. Te enim recedente recedam; te veniente veniam; te quiescente quiescam." Cui vir ait:' Non sic fiet, domina, etenim cum sis gravida et in mari sint infinita pericula, de facili periclitari posses. Domi igitur quiesces et possessionibus nostris curam impendes." Et contra illa instabat femineum nec mutans femina morem et cum lacrimis pedibus eius obvoluta, quod petebat, tandem obtinuit. Maria ergo humeris eorum signum crucis imposuit, ne eos antiquus hostis in aliquo itinere impediret. Navem igitur omnibus necessaris copiose onerantes, ceteia, quae habebant, in Mariae Magdalenae custodia relinquentes proficisci coeperunr. Iamque unius diei et noctis cursu consummato coepit nimium mare intumescere, ventus flare, ita ut omnes et maxime matrona gravida et debilis tam saeva inundatione fluctuum quassati gravissimis angustiis urgerentur, in tantum, quod in eam subito dolor partus irruit et inter angustias ventris et pressuras temporis filium parturiens exspiravit. Natus igitur puerulus palpitabat et mamillarum maternarum quaerens solacia lamentabiles dabat vagitus. Proh dolor! Et natus est infans vivus et matricida effectus. Mori eum convenit, cum non sit, qui vitae tribuat alimentum.