# De Sancta Maria Magdalena 1.5-7

Iacobus de Voragine, De Sancta Maria Magdalena, 1.5 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancta-maria-magdalena/1.5

Puerulus autem ibidem a Maria Magdalena incolumis conservatus frequenter ad litus maris procedebat et ibidem, ut puerorum moris est, cum lapillis et glareis ludere solitus erat. Et, cum applicuisset, vidit puerulum more solito in litore maris cum lapillis ludentem, et quid esset, admirari non desinens, de scapha exsiliit. Quem videns parvulus, cum numquam tale quid vidisset, expavit et ad solita matris recurrens ubera occulte sub chlamyde latitabat. Peregrinus vero, ut manifestius videret, illuc accessit et puerulum pulcherrimum matris ubera sugentem invenit et accipiens puerum ait: "0 beata Maria Magdalena, quam felix essem, quam mihi cuncta prospera advenissent, si mulier respiraret et mecum repatriare valeret. Scio equidem, scio et procul dubio credo, quod tu, quae puerum dedisti et in hac rupe per biennium pavisti, poteris matrem suam prece tua pristinae restituere sanitati." Ad haec verba mulier respiravit et quasi a somno evigilans ait: "Magni meriti es, beata Maria Magdalena, et gloriosa, quae in partus mei pressuris obstetricis implevisti officium et in omnibus necessitatibus ancillae servitium explesti." Quo audito peregrinus admirans ait: "Vivisne uxor mea dilecta?" Cui illa: "Vivo equidem et nunc primo de peregrinatione, de qua et tu venisti, venio. Et sicut beatus Petrus te Hierosolymam duxit et omnia loca, in quibus Christus passus est, mortuus et sepultus, et alia plura loca ostendit, sic et ego una cum beata Maria Magdalena duce et comite vobiscum fui et conspecta memoriae commendavi." Et incipiens loca omnia, in quibus Christus passus est, et miracula, quae viderat, adeo plene explicuit, ut nec in aliquo deviaret. Tunc peregrinus recepta coniuge et puero navem laetus conscendit et paulo post Massiliae portibus applicuerunt et ingressi invenerunt beatam Mariam Magdalenam cum suis discipulis praedicantem. Et eius pedibus cum lacrimis provoluti omnia, quae iis acciderant, narraverunt et a beato Maximino sacrum baptisma susceperunt. Tunc in civitate Massiliae omnium idolorum templa destruentes Christi ecclesias construxerunt et beatum Lazarum in eiusdem civitatis episcopum unanimiter elegerunt. Tandem divino nutu ad Aquensem civitatem venerunt et populum illum ad fidem Christi per multa miracula adduxerunt. [...]

---

Iacobus de Voragine, De Sancta Maria Magdalena. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/mariamag.shtml.
