# De Sancto Alexio 1.1-3

Iacobus de Voragine, De Sancto Alexio, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancto-alexio/1.1

Alexius fuit filius Euphemiani, viri nobilissimi Romanorum et in aula imperatoris primi. Cui tria milia puerorum assistebant, qui zonis aureis cingebantur et vestimentis sericis induebantur. Erat autem praefectus Euphemianus valde misericors et singulis diebus in domo sua tres mensae pauperibus, orphanis, viduis et peregrinis parabantur. Quibus strenue serviebat et hora nona ipse cum viris religiosis cibum in timore Domini capiebat. Cui uxor nomine Aglaes eiusdem religionis ac propositi erat. Cum autem filium non haberent, ad preces tamen suas Dominus contulit iis filium, post quem ipsi deinceps in castitate vivere firmaverunt. Traditus autem puer liberalibus disciplinis. Cum omnibus philosophiae artibus ipse floreret et iam ad puberem aetatem pervenisset, puella sibi de domo imperiali eligitur et sibi in coniugem copulatur. Venit nox, in qua cum sponsa sua suscepit secreta silentia. Tunc sanctus iuvenis coepit sponsam suam in Dei timore instruere et ipsam ad virginitatis provocare pudorem. Deinde anulum suum aureum et caput balthei, quo cingebatur, sibi servanda tradidit dicens: "Suscipe hoc et serva, donec Deo placuerit, et Dominus sit inter nos." Post hoc de substantia sua accipiens ad mare discessit adscendensque occulte navem Laodiceam usque devenit indeque pergens in Edessam civitatem Syriae profectus est, ubi imago Domini nostri Iesu Christi sine humano opere facta in sindone habebatur. Quo perveniens omnia, quae secum detulerat, pauperibus distribuit et vestimenta vilia induens cum ceteris pauperibus in atrio Dei genitricis Mariae sedere coepit. De eleemosynis vero, quantum sibi sufficere poterat, sibi retinebat. Cetera vero aliis pauperibus erogabat. At vero pater de recessu filii plurimum ingemiscens per universas mundi partes pueros suos misit, qui eum inquirerent diligenter. Quorum cum aliqui ad civitatem Edessam venissent, ab eo cogniti, sed ipsi eum minime cognoscentes eidem cum ceteris pauperibus eleemosynas tribuerunt. Quas accipiens Deo gratias agens dixit: "Gratias tibi ago, Domine, quia a servis meis eleemosynam recipere me fecisti." Reversi autem pueri renuntiant patri, quod nusquam valeat reperiri. Mater autem sua a die sui recessus saccum in pavimento cubiculi sui stravit, ubi evigilans lamentabiles voces dabat dicens: "Hic semper in luctu manebo, donec filium meum recuperavero. Sponsa vero ad socrum dixit: "Donec audiam de sponso meo dulcissimo, instar turturis solitaria tecum manebo.

---

Iacobus de Voragine, De Sancto Alexio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/alexio.shtml.
