Latin · ~6 min
1.7 to 1.10
Iacobus de Voragine, De Sancto Ambrosio 1.7-10
Not analysed yet
Pendente relatione iterum absconditur, sed inventus cum adhuc esset catechumenus, baptizatur et VIII die in eplscopalem cathedram sublimatur. Cum autem post IV annos Romam ivisset et soror sua, sacra virgo, eius dextram oscularetur, sibi ridens ait: "Ecce, ut dicebam tibi, sacerdotis manum oscularis. "[. . .] Quadam vice, ut aiunt, cum beatus Ambrosius Romam pergeret et in quadam villa Tusciae apud quendam hominem nimium locupletem hospitatus fuisset, illum hominem super statu suo sollicite requisivit. Cui ille respondit: "Status meus, domine, semper felix exsistit et gloriosus. Ecce enim divitiis infinitis abundo, servos et famulos quam plures habeo et omnia semper ad vota habui nec umquam mihi aliquid adversum accidit vel, quod contristaret, evenit." Quod audiens Ambrosius vehementer obstupuit et his, qui erant secum in comitatu, dixit: "Surgite et hinc quantocius fugiamus, quia Dominus non est in loco isto. Festinate, filii, festinate nec in fugiendo moram facite, ne nos hic divina ultio apprehendat et in peccatis illorum pariter nos involvat." Cum ergo fugerent et aliquantulum processissent, subito se terra aperuit et hominem illum cum universis, qui ad illum pertinebant, ita absorbuit, ut nullum inde vestigium remaneret. Quod cernens Ambrosius dixit: "Ecce fratres, quam misencorditer Deus parcit, cum hic adversa tribuit, et quam severe irascitur, cum semper prospera elargitur." In eodem autem loco fovea quaedam profundissima remansisse dicitur, quae usque hodie in huius facti testimonium perseverat. [. . .]